De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  2. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  3. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  4. vertex conradens ex semina nubis
  5. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  6. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  7. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  8. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  9. officere in terris, apparet crebrius idem
  10. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  11. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  12. hoc super in caeli spatio coiere repente
  13. asperiora, modis quae possint indupedita
  14. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  15. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  16. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  17. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  18. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  19. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  20. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  21. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  22. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  23. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  24. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  25. hic demum fit uti turba maiore coorta
  26. et condensa queant apparere et simul ipso
  27. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  28. nam loca declarat sursum ventosa patere
  29. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  30. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  31. corpora naturam declarant litore vestis
  32. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  33. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  34. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  35. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  36. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  37. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  38. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  39. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  40. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  41. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  42. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  43. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  44. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  45. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  46. esse infinitam docui, quantaque volarent
  47. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  48. immemorabile per spatium transire solerent.
  49. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  50. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  51. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  52. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  53. et quasi per magni circum spiracula mundi
  54. exitus introitusque elementis redditus extat.
  55. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  56. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  57. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  58. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  59. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  60. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  61. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  62. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  63. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  64. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  65. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  66. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  67. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  68. multa modis multis convenere undique adaucta,
  69. confertae nubes umorem mittere certant
  70. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  71. copia nimborum turba maiore coacta
  72. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  73. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  74. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  75. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  76. cera super calido tabescens multa liquescat.
  77. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  78. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  79. at retinere diu pluviae longumque morari
  80. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  81. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  82. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  83. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  84. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  85. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  86. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  87. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  88. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  89. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  90. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  91. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  92. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  93. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  94. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  95. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  96. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  97. supter item ut supera ventosis undique plenam
  98. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  99. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  100. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  101. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  102. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  103. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  104. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  105. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  106. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  107. concussu late disserpunt inde tremores.
  108. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  109. tecta viam propter non magno pondere tota,
  110. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  111. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  112. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  113. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  114. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  115. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  116. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  117. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  118. collectus parte ex una procumbit et urget
  119. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  120. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  121. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  122. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  123. inclinata minent in eandem prodita partem
  124. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  125. et metuunt magni naturam credere mundi
  126. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  127. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  128. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  129. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  130. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  131. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  132. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  133. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  134. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  135. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  136. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  137. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  138. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  139. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  140. in loca se cava terrai coniecit ibique
  141. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  142. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  143. exagitata foras erumpitur et simul altam
  144. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  145. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  146. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  147. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  148. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  149. motibus in terris et multae per mare pessum
  150. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  151. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  152. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  153. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  154. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  155. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  156. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  157. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  158. terrai ne dissoluat natura repente,
  159. neu distracta suum late dispandat hiatum
  160. idque suis confusa velit complere ruinis.
  161. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  162. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  163. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  164. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  165. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  166. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  167. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  168. ---
  169. Principio mare mirantur non reddere maius
  170. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  171. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  172. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  173. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  174. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  175. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  176. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  177. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  178. quippe videmus enim vestis umore madentis
  179. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  180. at pelage multa et late substrata videmus.
  181. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  182. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  183. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  184. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  185. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  186. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  187. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  188. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  189. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  190. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  191. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  192. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  193. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  194. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  195. in terras itidem manare ex aequore salso;
  196. percolatur enim virus retroque remanat
  197. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  198. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  199. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  200. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  201. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  202. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  203. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  204. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  205. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  206. cernentes pavida complebant pectora cura,
  207. quid moliretur rerum natura novarum.
  208. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  209. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  210. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  211. et videas caelum summai totius unum
  212. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  213. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  214. quod bene propositum si plane contueare
  215. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  216. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  217. accepit calido febrim fervore coortam
  218. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  219. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  220. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  221. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  222. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  223. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  224. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  225. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  226. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  227. ex infinito satis omnia suppeditare,
  228. unde repente queat tellus concussa moveri
  229. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  230. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  231. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  232. et tempestates pluviae graviore coortu
  233. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  234. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  235. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  236. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  237. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  238. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  239. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  240. nil sint ad summam summai totius omnem.
  241. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  242. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  243. expediam. primum totius subcava montis
  244. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  245. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  246. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  247. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  248. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  249. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  250. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  251. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  252. differt et crassa volvit caligine fumum
  253. extruditque simul mirando pondere saxa;
  254. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  255. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  256. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  257. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  258. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  259. ---
  260. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  261. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  262. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  263. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  264. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  265. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  266. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  267. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  268. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  269. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  270. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  271. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  272. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  273. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  274. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  275. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  276. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  277. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  278. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  279. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  280. cogentes sursus replent coguntque manere.
  281. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  282. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  283. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  284. inter nigra virum percocto saecla colore