De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  2. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  3. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  4. cogentes sursus replent coguntque manere.
  5. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  6. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  7. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  8. inter nigra virum percocto saecla colore
  9. exoriens penitus media ab regione diei.
  10. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  11. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  12. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  13. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  14. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  15. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  16. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  17. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  18. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  19. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  20. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  21. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  22. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  23. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  24. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  25. expediam, quali natura praedita constent.
  26. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  27. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  28. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  29. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  30. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  31. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  32. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  33. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  34. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  35. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  36. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  37. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  38. cornices, non cum fumant altaria donis;
  39. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  40. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  41. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  42. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  43. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  44. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  45. manibus ut si sint divis mactata repente.
  46. omnia quae naturali ratione geruntur,
  47. et quibus e fiant causis apparet origo;
  48. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  49. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  50. ducere forte deos manis inferne reamur,
  51. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  52. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.