De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  2. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  3. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  4. ex infinito satis omnia suppeditare,
  5. unde repente queat tellus concussa moveri
  6. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  7. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  8. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  9. et tempestates pluviae graviore coortu
  10. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  11. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  12. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  13. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  14. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  15. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  16. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  17. nil sint ad summam summai totius omnem.
  18. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  19. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  20. expediam. primum totius subcava montis
  21. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  22. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  23. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  24. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  25. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  26. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  27. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  28. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  29. differt et crassa volvit caligine fumum
  30. extruditque simul mirando pondere saxa;
  31. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  32. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  33. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  34. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  35. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  36. ---
  37. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  38. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  39. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  40. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  41. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  42. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  43. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  44. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  45. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  46. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  47. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  48. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  49. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  50. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  51. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  52. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  53. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,