De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  2. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  3. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  4. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  5. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  6. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  7. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  8. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  9. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  10. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  11. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  12. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  13. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  14. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  15. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  16. cogentes sursus replent coguntque manere.
  17. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  18. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  19. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  20. inter nigra virum percocto saecla colore
  21. exoriens penitus media ab regione diei.
  22. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  23. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  24. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  25. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  26. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  27. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  28. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  29. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  30. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  31. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  32. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  33. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  34. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  35. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  36. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  37. expediam, quali natura praedita constent.
  38. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  39. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  40. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  41. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  42. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  43. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  44. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  45. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  46. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  47. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  48. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  49. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  50. cornices, non cum fumant altaria donis;
  51. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  52. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  53. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  54. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  55. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  56. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  57. manibus ut si sint divis mactata repente.
  58. omnia quae naturali ratione geruntur,
  59. et quibus e fiant causis apparet origo;
  60. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  61. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  62. ducere forte deos manis inferne reamur,
  63. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  64. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  65. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  66. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  67. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  68. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  69. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  70. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  71. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  72. res ad vitai rationem ostendimus ante
  73. propter dissimilem naturam dissimilisque
  74. texturas inter sese primasque figuras.
  75. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  76. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  77. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  78. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  79. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  80. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  81. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  82. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  83. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  84. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  85. floris odore hominem taetro consueta necare.
  86. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  87. multa modis multis multarum semina rerum
  88. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  89. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  90. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  91. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  92. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  93. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  94. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  95. multaque praeterea languentia membra per artus
  96. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  97. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  98. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  99. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  100. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  101. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  102. at cum membra domans percepit fervida febris,
  103. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  104. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  105. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  106. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  107. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  108. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  109. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  110. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  111. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  112. quam soleant et quam vitai copia desit,
  113. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  114. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  115. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  116. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  117. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  118. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  119. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  120. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  121. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  122. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  123. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  124. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  125. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  126. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  127. propterea quod magna mali fit copia circum.
  128. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  129. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  130. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  131. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  132. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  133. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  134. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  135. scilicet in terram delabi pondere cogit
  136. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  137. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  138. ---
  139. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  140. arescit quia terra calore et semina si qua
  141. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  142. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  143. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  144. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  145. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  146. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  147. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  148. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  149. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  150. sole putant subter terras fervescere partim,
  151. nox ubi terribili terras caligine texit.
  152. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  153. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  154. non quierit calidum supera de reddere parte,
  155. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  156. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  157. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  158. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  159. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  160. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  161. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  162. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  163. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  164. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  165. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  166. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  167. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  168. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  169. et rare fecit calido miscente vapore,
  170. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  171. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  172. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  173. praeterea solis radiis iactatur aquai
  174. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  175. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  176. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  177. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  178. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  179. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  180. taedaque consimili ratione accensa per undas
  181. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  182. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  183. semina de terraque necessest funditus ipsa
  184. ignis corpora per totum consurgere fontem
  185. et simul exspirare foras exireque in auras,
  186. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  187. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  188. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  189. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  190. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  191. et multis aliis praebet regionibus aequor
  192. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  193. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  194. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  195. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  196. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  197. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  198. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  199. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  200. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  201. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  202. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  203. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  204. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  205. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  206. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  207. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  208. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  209. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  210. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  211. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  212. ordine demisso levibus iactarier auris,
  213. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  214. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  215. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  216. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  217. ipsius rei rationem reddere possis,
  218. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  219. quo magis attentas auris animumque reposco.
  220. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  221. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  222. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  223. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  224. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  225. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  226. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  227. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  228. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  229. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  230. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  231. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  232. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  233. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  234. cernere odorari licet et sentire sonare.
  235. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  236. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  237. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  238. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  239. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  240. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  241. principio fit ut in speluncis saxa superna
  242. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  243. manat item nobis e toto corpore sudor,
  244. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  245. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  246. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  247. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  248. sentimus, sentimus item transire per aurum
  249. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  250. denique per dissaepta domorum saxea voces
  251. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  252. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  253. denique qua circum caeli lorica ,
  254. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  255. et tempestate in terra caeloque coorta
  256. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  257. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  258. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  259. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  260. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  261. principio terram sol excoquit et facit are,
  262. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  263. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  264. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  265. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  266. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  267. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  268. at coria et carnem mollit durata calore.
  269. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  270. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  271. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  272. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  273. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  274. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  275. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  276. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  277. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  278. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  279. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  280. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  281. dissimili inter se natura praedita debent
  282. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  283. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  284. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  285. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  286. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  287. scilicet id fieri cogit natura viarum
  288. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  289. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  290. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  291. argentoque foras aliud vitroque meare;
  292. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  293. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  294. scilicet id fieri cogit natura viarum
  295. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  296. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  297. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  298. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  299. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  300. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  301. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  302. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  303. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  304. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  305. in medio locus, extemplo primordia ferri
  306. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  307. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  308. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  309. indupedita suis arte conexa cohaeret
  310. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  311. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  312. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  313. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  314. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  315. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  316. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  317. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  318. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  319. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  320. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  321. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  322. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  323. quod, simul a fronte est anelli rarior
  324. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  325. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  326. a tergo quasi provehat atque propellat.
  327. semper enim circum positus res verberat ;
  328. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  329. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  330. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  331. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  332. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  333. denique res omnes debent in corpore habere
  334. , quandoquidem raro sunt corpore et
  335. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  336. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  337. sollicito motu semper iactatur eoque
  338. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  339. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  340. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  341. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  342. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  343. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  344. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  345. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  346. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  347. aere interposito discordia tanta creatur
  348. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  349. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  350. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  351. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  352. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  353. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  354. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  355. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  356. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  357. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  358. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  359. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  360. lignea materies in quo genere esse videtur.
  361. interutrasque igitur ferri natura locata
  362. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  363. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  364. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  365. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  366. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  367. saxa vides primum sola colescere calce.
  368. glutine materies taurino iungitur una,
  369. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  370. quam laxare queant compages taurea vincla.
  371. vitigeni latices aquai fontibus audent
  372. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  373. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  374. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  375. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  376. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  377. denique res auro non aurum copulat una,
  378. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  379. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  380. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  381. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  382. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  383. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  384. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  385. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  386. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  387. inter se quaedam possint coplata teneri;
  388. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  389. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  390. mortiferam possit cladem conflare coorta
  391. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  392. expediam, primum multarum semina rerum
  393. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  394. et contra quae sint morbo mortique necessest
  395. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  396. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  397. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  398. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  399. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  400. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  401. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  402. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  403. temptari procul a patria qui cumque domoque
  404. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?