De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  2. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  3. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  4. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  5. atque alia ex ipso conradens portat
  6. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  7. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  8. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  9. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  10. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  11. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  12. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  13. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  14. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  15. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  16. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  17. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  18. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  19. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  20. nec temere omnino plane vis frigida venti
  21. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  22. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  23. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  24. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  25. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  26. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  27. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  28. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  29. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  30. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  31. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  32. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  33. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  34. non igitur multis offensibus in remorando
  35. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  36. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  37. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  38. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  39. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  40. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  41. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  42. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  43. et validas auget viris et roborat ictum;
  44. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  45. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  46. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  47. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  48. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  49. incolumisque venit per res atque integra transit
  50. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  51. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  52. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  53. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  54. conferve facit, e parvis quia facta minute
  55. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  56. quae facile insinuantur et insinuata repente
  57. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  58. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  59. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  60. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  61. frigore enim desunt ignes ventique calore
  62. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  63. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  64. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  65. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  66. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  67. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  68. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  69. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  70. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  71. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  72. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  73. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  74. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  75. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  76. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  77. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  78. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  79. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  80. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  81. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  82. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  83. indicia occultae divum perquirere mentis,
  84. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  85. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  86. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  87. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  88. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  89. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  90. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  91. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  92. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  93. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  94. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  95. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  96. turbine caelesti subito correptus et igni?
  97. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  98. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  99. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  100. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  101. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  102. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  103. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  104. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  105. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  106. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  107. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  108. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  109. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  110. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  111. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  112. et simul in multas partis qui credere possis
  113. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  114. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  115. at saepest numero factum fierique necessest,
  116. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  117. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  118. postremo cur sancta deum delubra suasque
  119. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  120. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  121. demit imaginibus violento volnere honorem?
  122. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  123. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  124. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  125. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  126. in mare qua missi veniant ratione superne.
  127. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  128. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  129. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  130. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  131. navigia in summum veniant vexata periclum.
  132. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  133. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  134. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  135. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  136. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  137. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  138. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  139. versabundus enim turbo descendit et illam
  140. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  141. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  142. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  143. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  144. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  145. vertex conradens ex semina nubis
  146. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  147. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  148. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  149. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  150. officere in terris, apparet crebrius idem
  151. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  152. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  153. hoc super in caeli spatio coiere repente
  154. asperiora, modis quae possint indupedita
  155. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  156. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  157. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  158. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  159. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  160. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  161. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  162. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  163. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  164. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  165. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  166. hic demum fit uti turba maiore coorta
  167. et condensa queant apparere et simul ipso
  168. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  169. nam loca declarat sursum ventosa patere
  170. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  171. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  172. corpora naturam declarant litore vestis
  173. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  174. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  175. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  176. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  177. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  178. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  179. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  180. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  181. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  182. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  183. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  184. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  185. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  186. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  187. esse infinitam docui, quantaque volarent
  188. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  189. immemorabile per spatium transire solerent.
  190. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  191. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  192. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  193. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  194. et quasi per magni circum spiracula mundi
  195. exitus introitusque elementis redditus extat.
  196. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  197. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  198. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  199. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  200. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  201. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  202. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  203. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  204. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  205. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  206. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  207. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  208. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  209. multa modis multis convenere undique adaucta,
  210. confertae nubes umorem mittere certant
  211. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  212. copia nimborum turba maiore coacta
  213. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  214. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  215. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  216. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  217. cera super calido tabescens multa liquescat.
  218. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  219. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  220. at retinere diu pluviae longumque morari
  221. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  222. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  223. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  224. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  225. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  226. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  227. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  228. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  229. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  230. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  231. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  232. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  233. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  234. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  235. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  236. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  237. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  238. supter item ut supera ventosis undique plenam
  239. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  240. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  241. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  242. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  243. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  244. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  245. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  246. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  247. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  248. concussu late disserpunt inde tremores.
  249. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  250. tecta viam propter non magno pondere tota,
  251. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  252. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  253. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  254. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  255. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  256. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  257. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  258. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  259. collectus parte ex una procumbit et urget
  260. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  261. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  262. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  263. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  264. inclinata minent in eandem prodita partem
  265. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  266. et metuunt magni naturam credere mundi
  267. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  268. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  269. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  270. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  271. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  272. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  273. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  274. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  275. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  276. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  277. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  278. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  279. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  280. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  281. in loca se cava terrai coniecit ibique
  282. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  283. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  284. exagitata foras erumpitur et simul altam
  285. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  286. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  287. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  288. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  289. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  290. motibus in terris et multae per mare pessum
  291. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  292. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  293. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  294. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  295. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  296. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  297. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  298. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  299. terrai ne dissoluat natura repente,
  300. neu distracta suum late dispandat hiatum
  301. idque suis confusa velit complere ruinis.
  302. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  303. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  304. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  305. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  306. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  307. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  308. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  309. ---
  310. Principio mare mirantur non reddere maius
  311. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  312. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  313. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  314. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  315. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  316. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  317. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  318. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  319. quippe videmus enim vestis umore madentis
  320. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  321. at pelage multa et late substrata videmus.
  322. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  323. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  324. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  325. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  326. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  327. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  328. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  329. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  330. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  331. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  332. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  333. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  334. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  335. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  336. in terras itidem manare ex aequore salso;
  337. percolatur enim virus retroque remanat
  338. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  339. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  340. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  341. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  342. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  343. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  344. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  345. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  346. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  347. cernentes pavida complebant pectora cura,
  348. quid moliretur rerum natura novarum.
  349. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  350. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  351. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  352. et videas caelum summai totius unum
  353. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  354. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  355. quod bene propositum si plane contueare
  356. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  357. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  358. accepit calido febrim fervore coortam
  359. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  360. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  361. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  362. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  363. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  364. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  365. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  366. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  367. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  368. ex infinito satis omnia suppeditare,
  369. unde repente queat tellus concussa moveri
  370. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  371. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  372. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  373. et tempestates pluviae graviore coortu
  374. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  375. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  376. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  377. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  378. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  379. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  380. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  381. nil sint ad summam summai totius omnem.
  382. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  383. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  384. expediam. primum totius subcava montis
  385. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  386. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  387. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  388. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  389. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  390. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  391. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  392. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  393. differt et crassa volvit caligine fumum
  394. extruditque simul mirando pondere saxa;
  395. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  396. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  397. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  398. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  399. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  400. ---
  401. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  402. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  403. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  404. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  405. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.