De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  2. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  3. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  4. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  5. ---
  6. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  7. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  8. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  9. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  10. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  11. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  12. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  13. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  14. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  15. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  16. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  17. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  18. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  19. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  20. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  21. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  22. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  23. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  24. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  25. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  26. cogentes sursus replent coguntque manere.
  27. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  28. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  29. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  30. inter nigra virum percocto saecla colore
  31. exoriens penitus media ab regione diei.
  32. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  33. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  34. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  35. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  36. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  37. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  38. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  39. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  40. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  41. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  42. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  43. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  44. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  45. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  46. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  47. expediam, quali natura praedita constent.
  48. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  49. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  50. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  51. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  52. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  53. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  54. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  55. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  56. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  57. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  58. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  59. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  60. cornices, non cum fumant altaria donis;
  61. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  62. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  63. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  64. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  65. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  66. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  67. manibus ut si sint divis mactata repente.
  68. omnia quae naturali ratione geruntur,
  69. et quibus e fiant causis apparet origo;
  70. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  71. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  72. ducere forte deos manis inferne reamur,
  73. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  74. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  75. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  76. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  77. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  78. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  79. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  80. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  81. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  82. res ad vitai rationem ostendimus ante
  83. propter dissimilem naturam dissimilisque
  84. texturas inter sese primasque figuras.
  85. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  86. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  87. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  88. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  89. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  90. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  91. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  92. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  93. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  94. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  95. floris odore hominem taetro consueta necare.
  96. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  97. multa modis multis multarum semina rerum
  98. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  99. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  100. nidore offendit nares, consopit ibidem,