De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  2. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  3. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  4. terrai ne dissoluat natura repente,
  5. neu distracta suum late dispandat hiatum
  6. idque suis confusa velit complere ruinis.
  7. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  8. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  9. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  10. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  11. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  12. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  13. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  14. ---
  15. Principio mare mirantur non reddere maius
  16. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  17. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  18. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  19. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  20. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  21. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  22. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  23. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  24. quippe videmus enim vestis umore madentis
  25. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  26. at pelage multa et late substrata videmus.
  27. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  28. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  29. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  30. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  31. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  32. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  33. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  34. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  35. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  36. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  37. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  38. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  39. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  40. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  41. in terras itidem manare ex aequore salso;
  42. percolatur enim virus retroque remanat
  43. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  44. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  45. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  46. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  47. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  48. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  49. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  50. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  51. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  52. cernentes pavida complebant pectora cura,
  53. quid moliretur rerum natura novarum.
  54. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  55. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  56. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  57. et videas caelum summai totius unum
  58. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  59. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  60. quod bene propositum si plane contueare
  61. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  62. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  63. accepit calido febrim fervore coortam
  64. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  65. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  66. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  67. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  68. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  69. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  70. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  71. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  72. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  73. ex infinito satis omnia suppeditare,
  74. unde repente queat tellus concussa moveri
  75. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  76. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  77. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  78. et tempestates pluviae graviore coortu
  79. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  80. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  81. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  82. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  83. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  84. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  85. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  86. nil sint ad summam summai totius omnem.
  87. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  88. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  89. expediam. primum totius subcava montis
  90. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  91. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  92. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  93. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  94. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  95. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  96. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  97. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  98. differt et crassa volvit caligine fumum
  99. extruditque simul mirando pondere saxa;
  100. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.