De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  2. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  3. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  4. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  5. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  6. delibata deum per te tibi numina sancta
  7. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  8. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  9. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  10. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  11. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  12. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  13. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  14. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  15. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  16. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  17. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  18. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  19. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  20. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  21. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  22. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  23. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  24. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  25. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  26. quorum operum causas nulla ratione videre
  27. possunt ac fieri divino numine rentur.
  28. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  29. propterea quia concurrunt sublime volantes
  30. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  31. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  32. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  33. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  34. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  35. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  36. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  37. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  38. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  39. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  40. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  41. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  42. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  43. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  44. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  45. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  46. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  47. verberibus venti versant planguntque per auras.
  48. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  49. frontibus adversis possint quam de latere ire
  50. diverso motu radentes corpora tractim,
  51. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  52. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  53. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  54. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  55. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  56. cum subito validi venti conlecta procella
  57. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  58. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  59. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  60. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  61. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  62. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  63. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  64. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  65. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  66. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  67. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  68. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  69. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  70. perscindat nubem perfringens impete recto;
  71. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  72. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  73. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  74. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  75. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  76. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  77. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  78. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  79. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  80. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  81. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  82. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  83. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  84. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  85. turbine ventorum comburens impete magno;
  86. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  87. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  88. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  89. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  90. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  91. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  92. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  93. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  94. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  95. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  96. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  97. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  98. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  99. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  100. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  101. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  102. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  103. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  104. e simili causa, concursu natus eodem.
  105. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  106. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  107. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  108. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  109. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  110. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  111. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  112. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  113. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  114. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  115. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  116. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  117. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  118. extructis aliis alias super impete miro.
  119. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  120. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  121. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  122. nubila portabunt venti transversa per auras,
  123. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  124. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  125. in statione locata sepultis undique ventis;
  126. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  127. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  128. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  129. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  130. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  131. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  132. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  133. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  134. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  135. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  136. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  137. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  138. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  139. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  140. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  141. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  142. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  143. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  144. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  145. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  146. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  147. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  148. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  149. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  150. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  151. Quod superest, quali natura praedita constent
  152. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  153. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  154. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  155. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  156. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  157. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  158. constituit natura minutis mobilibusque
  159. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  160. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  161. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  162. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  163. curat item vasis integris vina repente
  164. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  165. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  166. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  167. mobiliter soluens differt primordia vini.
  168. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  169. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  170. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  171. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  172. fiant ut possint ictu discludere turris,
  173. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  174. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  175. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  176. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  177. expediam neque te in promissis plura morabor.
  178. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  179. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  180. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  181. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  182. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  183. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  184. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  185. adeo tetra nimborum nocte coorta
  186. inpendent atrae formidinis ora superne,
  187. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  188. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  189. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  190. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  191. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  192. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  193. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  194. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  195. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  196. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  197. multa forent multis exempto nubila sole;
  198. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  199. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  200. si non extructis foret alte nubibus aether.
  201. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  202. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  203. quippe etenim supra docui permulta vaporis