De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  2. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  3. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  4. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  5. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  6. delibata deum per te tibi numina sancta
  7. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  8. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  9. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  10. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  11. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  12. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  13. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  14. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  15. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  16. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  17. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  18. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  19. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  20. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  21. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  22. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  23. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  24. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  25. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  26. quorum operum causas nulla ratione videre
  27. possunt ac fieri divino numine rentur.
  28. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  29. propterea quia concurrunt sublime volantes
  30. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  31. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  32. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  33. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  34. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  35. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  36. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  37. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  38. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  39. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  40. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  41. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  42. dat crepitum malos inter iactata trabesque,