De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  2. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  3. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  4. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  5. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  6. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  7. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  8. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  9. differt et crassa volvit caligine fumum
  10. extruditque simul mirando pondere saxa;
  11. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  12. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  13. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  14. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  15. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  16. ---
  17. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  18. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  19. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  20. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  21. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  22. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  23. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  24. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  25. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  26. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  27. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  28. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  29. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  30. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  31. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  32. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  33. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  34. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  35. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  36. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  37. cogentes sursus replent coguntque manere.
  38. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  39. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  40. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  41. inter nigra virum percocto saecla colore
  42. exoriens penitus media ab regione diei.
  43. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  44. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  45. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  46. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  47. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  48. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  49. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  50. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  51. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  52. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  53. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  54. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  55. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  56. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  57. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  58. expediam, quali natura praedita constent.
  59. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  60. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  61. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  62. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  63. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  64. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  65. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  66. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  67. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  68. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  69. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  70. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  71. cornices, non cum fumant altaria donis;
  72. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  73. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  74. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  75. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  76. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  77. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  78. manibus ut si sint divis mactata repente.
  79. omnia quae naturali ratione geruntur,
  80. et quibus e fiant causis apparet origo;
  81. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  82. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  83. ducere forte deos manis inferne reamur,
  84. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  85. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  86. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  87. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  88. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  89. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  90. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  91. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  92. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  93. res ad vitai rationem ostendimus ante
  94. propter dissimilem naturam dissimilisque
  95. texturas inter sese primasque figuras.
  96. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  97. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  98. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  99. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  100. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  101. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  102. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  103. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  104. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  105. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  106. floris odore hominem taetro consueta necare.
  107. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  108. multa modis multis multarum semina rerum
  109. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  110. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  111. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  112. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  113. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  114. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  115. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  116. multaque praeterea languentia membra per artus
  117. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  118. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  119. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  120. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  121. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  122. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  123. at cum membra domans percepit fervida febris,
  124. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  125. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  126. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  127. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  128. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  129. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  130. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  131. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  132. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  133. quam soleant et quam vitai copia desit,
  134. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  135. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  136. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  137. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  138. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  139. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  140. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  141. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  142. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  143. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  144. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  145. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  146. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  147. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  148. propterea quod magna mali fit copia circum.
  149. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  150. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  151. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  152. cuius ubi e regione loci venere volantis,