De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  2. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  3. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  4. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  5. nil sint ad summam summai totius omnem.
  6. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  7. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  8. expediam. primum totius subcava montis
  9. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  10. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  11. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  12. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  13. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  14. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  15. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  16. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  17. differt et crassa volvit caligine fumum
  18. extruditque simul mirando pondere saxa;
  19. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  20. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  21. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  22. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  23. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  24. ---
  25. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  26. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  27. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  28. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  29. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  30. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  31. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  32. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  33. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  34. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  35. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  36. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  37. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  38. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  39. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  40. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  41. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  42. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  43. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  44. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  45. cogentes sursus replent coguntque manere.
  46. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  47. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  48. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  49. inter nigra virum percocto saecla colore
  50. exoriens penitus media ab regione diei.
  51. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  52. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  53. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  54. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  55. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  56. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  57. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  58. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  59. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  60. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  61. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  62. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  63. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  64. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  65. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  66. expediam, quali natura praedita constent.
  67. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  68. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  69. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  70. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  71. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  72. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  73. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  74. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  75. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  76. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  77. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  78. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  79. cornices, non cum fumant altaria donis;
  80. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  81. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  82. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  83. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  84. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  85. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  86. manibus ut si sint divis mactata repente.
  87. omnia quae naturali ratione geruntur,
  88. et quibus e fiant causis apparet origo;
  89. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  90. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  91. ducere forte deos manis inferne reamur,
  92. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  93. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  94. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  95. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  96. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  97. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  98. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  99. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  100. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  101. res ad vitai rationem ostendimus ante
  102. propter dissimilem naturam dissimilisque
  103. texturas inter sese primasque figuras.
  104. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  105. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  106. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  107. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  108. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  109. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  110. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  111. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  112. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  113. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  114. floris odore hominem taetro consueta necare.
  115. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  116. multa modis multis multarum semina rerum
  117. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  118. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  119. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  120. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  121. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  122. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  123. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  124. multaque praeterea languentia membra per artus
  125. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  126. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  127. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  128. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  129. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  130. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  131. at cum membra domans percepit fervida febris,
  132. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  133. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  134. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  135. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  136. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  137. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  138. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  139. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  140. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  141. quam soleant et quam vitai copia desit,
  142. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  143. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  144. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  145. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  146. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  147. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  148. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  149. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  150. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  151. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  152. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  153. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  154. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  155. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  156. propterea quod magna mali fit copia circum.
  157. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  158. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  159. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  160. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  161. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  162. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  163. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  164. scilicet in terram delabi pondere cogit
  165. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  166. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  167. ---
  168. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  169. arescit quia terra calore et semina si qua
  170. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  171. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  172. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  173. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  174. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  175. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  176. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  177. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  178. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  179. sole putant subter terras fervescere partim,
  180. nox ubi terribili terras caligine texit.
  181. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  182. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  183. non quierit calidum supera de reddere parte,
  184. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  185. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  186. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  187. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  188. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  189. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  190. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  191. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  192. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  193. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  194. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  195. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  196. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  197. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  198. et rare fecit calido miscente vapore,
  199. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  200. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  201. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  202. praeterea solis radiis iactatur aquai
  203. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  204. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  205. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  206. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  207. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  208. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  209. taedaque consimili ratione accensa per undas
  210. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  211. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  212. semina de terraque necessest funditus ipsa
  213. ignis corpora per totum consurgere fontem
  214. et simul exspirare foras exireque in auras,
  215. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  216. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  217. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  218. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  219. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  220. et multis aliis praebet regionibus aequor
  221. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  222. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  223. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  224. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  225. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  226. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  227. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  228. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  229. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  230. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  231. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  232. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  233. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  234. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  235. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  236. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  237. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  238. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  239. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  240. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  241. ordine demisso levibus iactarier auris,
  242. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  243. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  244. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  245. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  246. ipsius rei rationem reddere possis,
  247. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  248. quo magis attentas auris animumque reposco.
  249. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  250. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  251. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  252. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  253. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  254. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  255. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  256. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  257. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  258. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  259. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  260. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  261. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  262. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  263. cernere odorari licet et sentire sonare.
  264. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  265. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  266. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  267. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  268. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  269. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  270. principio fit ut in speluncis saxa superna
  271. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  272. manat item nobis e toto corpore sudor,
  273. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  274. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  275. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  276. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  277. sentimus, sentimus item transire per aurum
  278. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  279. denique per dissaepta domorum saxea voces
  280. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  281. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  282. denique qua circum caeli lorica ,
  283. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  284. et tempestate in terra caeloque coorta
  285. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  286. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  287. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  288. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  289. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  290. principio terram sol excoquit et facit are,
  291. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  292. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  293. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  294. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  295. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  296. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  297. at coria et carnem mollit durata calore.
  298. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  299. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  300. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  301. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  302. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  303. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  304. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  305. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  306. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  307. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  308. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  309. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  310. dissimili inter se natura praedita debent
  311. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  312. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  313. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  314. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  315. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  316. scilicet id fieri cogit natura viarum
  317. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  318. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  319. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  320. argentoque foras aliud vitroque meare;
  321. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  322. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  323. scilicet id fieri cogit natura viarum
  324. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  325. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  326. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  327. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  328. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  329. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  330. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  331. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  332. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  333. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  334. in medio locus, extemplo primordia ferri
  335. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  336. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  337. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  338. indupedita suis arte conexa cohaeret
  339. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  340. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  341. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  342. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  343. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  344. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  345. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  346. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  347. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  348. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  349. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  350. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  351. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  352. quod, simul a fronte est anelli rarior
  353. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  354. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  355. a tergo quasi provehat atque propellat.
  356. semper enim circum positus res verberat ;
  357. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  358. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  359. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  360. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  361. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  362. denique res omnes debent in corpore habere
  363. , quandoquidem raro sunt corpore et
  364. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  365. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  366. sollicito motu semper iactatur eoque
  367. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  368. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  369. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  370. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  371. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  372. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  373. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  374. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  375. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  376. aere interposito discordia tanta creatur
  377. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  378. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  379. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  380. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  381. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  382. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  383. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  384. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  385. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  386. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  387. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  388. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  389. lignea materies in quo genere esse videtur.
  390. interutrasque igitur ferri natura locata
  391. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  392. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  393. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  394. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  395. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  396. saxa vides primum sola colescere calce.
  397. glutine materies taurino iungitur una,
  398. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  399. quam laxare queant compages taurea vincla.
  400. vitigeni latices aquai fontibus audent
  401. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  402. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  403. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  404. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  405. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  406. denique res auro non aurum copulat una,
  407. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  408. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  409. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  410. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  411. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  412. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  413. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  414. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  415. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  416. inter se quaedam possint coplata teneri;
  417. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  418. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  419. mortiferam possit cladem conflare coorta
  420. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  421. expediam, primum multarum semina rerum
  422. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  423. et contra quae sint morbo mortique necessest
  424. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  425. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  426. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  427. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  428. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  429. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  430. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  431. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  432. temptari procul a patria qui cumque domoque
  433. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  434. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  435. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  436. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  437. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  438. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  439. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  440. tum color et facies hominum distare videntur
  441. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  442. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  443. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  444. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  445. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  446. partibus ac membris; varius concinnat id .
  447. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  448. commovet atque inimicus serpere coepit,
  449. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  450. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  451. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  452. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  453. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  454. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  455. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  456. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  457. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  458. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  459. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  460. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  461. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  462. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  463. an caelum nobis ultro natura corumptum
  464. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  465. quod nos adventu possit temptare recenti.
  466. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  467. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  468. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  469. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  470. permensus multum camposque natantis,
  471. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  472. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  473. principio caput incensum fervore gerebant
  474. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  475. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  476. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  477. atque animi interpres manabat lingua cruore
  478. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  479. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  480. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  481. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  482. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  483. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  484. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  485. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  486. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  487. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  488. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  489. corripere adsidue nervos et membra coactans
  490. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  491. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  492. corporis in summo summam fervescere partem,
  493. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  494. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  495. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  496. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  497. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  498. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  499. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  500. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  501. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  502. multi praecipites nymphis putealibus alte
  503. inciderunt ipso venientes ore patente:
  504. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  505. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  506. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  507. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  508. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  509. lumina versarent oculorum expertia somno.
  510. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  511. perturbata animi mens in maerore metuque,
  512. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  513. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  514. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  515. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  516. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  517. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  518. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  519. a pedibusque minutatim succedere frigus
  520. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  521. conpressae nares, nasi primoris acumen
  522. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  523. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  524. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  525. octavoque fere candenti lumine solis
  526. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  527. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  528. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  529. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  530. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  531. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  532. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  533. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  534. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  535. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  536. et graviter partim metuentes limina leti
  537. vivebant ferro privati parte virili,
  538. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  539. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  540. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  541. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  542. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  543. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  544. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  545. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  546. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  547. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  548. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  549. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  550. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  551. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  552. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  553. incomitata rapi certabant funera vasta
  554. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  555. nam quod ali dederat vitalis auras
  556. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  557. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  558. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  559. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  560. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  561. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  562. funera respectans animam amittebat ibidem.
  563. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  564. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  565. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  566. idque vel in primis cumulabat funere funus
  567. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  568. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  569. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  570. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  571. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  572. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  573. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  574. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  575. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  576. et robustus item curvi moderator aratri
  577. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  578. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  579. exanimis pueris super exanimata parentum
  580. corpora non numquam posses retroque videre
  581. matribus et patribus natos super edere vitam.