De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  2. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  3. copia conveniens ex omni morbida parte.
  4. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  5. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  6. multa siti prostrata viam per proque voluta
  7. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  8. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  9. multaque per populi passim loca prompta viasque
  10. languida semanimo cum corpore membra videres
  11. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  12. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  13. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  14. omnia denique sancta deum delubra replerat
  15. corporibus mors exanimis onerataque passim
  16. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  17. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  18. nec iam religio divom nec numina magni
  19. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  20. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  21. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  22. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  23. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  24. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  25. namque suos consanguineos aliena rogorum
  26. insuper extructa ingenti clamore locabant
  27. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  28. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  29. inque aliis alium populum sepelire suorum
  30. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  31. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  32. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  33. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.