De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  2. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  3. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  4. ex infinito satis omnia suppeditare,
  5. unde repente queat tellus concussa moveri
  6. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  7. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  8. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  9. et tempestates pluviae graviore coortu
  10. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  11. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  12. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  13. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  14. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  15. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  16. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  17. nil sint ad summam summai totius omnem.
  18. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  19. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  20. expediam. primum totius subcava montis
  21. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  22. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  23. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  24. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  25. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  26. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  27. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  28. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  29. differt et crassa volvit caligine fumum
  30. extruditque simul mirando pondere saxa;
  31. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  32. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  33. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  34. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  35. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  36. ---
  37. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  38. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  39. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  40. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  41. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  42. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  43. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  44. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  45. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  46. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  47. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  48. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  49. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  50. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  51. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  52. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  53. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  54. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  55. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  56. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  57. cogentes sursus replent coguntque manere.
  58. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  59. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  60. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  61. inter nigra virum percocto saecla colore
  62. exoriens penitus media ab regione diei.
  63. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  64. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  65. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  66. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  67. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  68. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  69. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  70. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  71. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  72. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  73. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  74. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  75. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  76. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  77. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  78. expediam, quali natura praedita constent.
  79. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  80. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  81. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  82. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  83. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  84. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  85. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  86. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  87. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  88. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  89. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  90. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  91. cornices, non cum fumant altaria donis;
  92. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  93. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  94. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  95. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  96. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  97. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  98. manibus ut si sint divis mactata repente.
  99. omnia quae naturali ratione geruntur,
  100. et quibus e fiant causis apparet origo;
  101. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  102. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  103. ducere forte deos manis inferne reamur,
  104. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  105. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.