De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  2. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  3. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  4. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  5. inclinata minent in eandem prodita partem
  6. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  7. et metuunt magni naturam credere mundi
  8. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  9. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  10. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  11. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  12. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  13. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  14. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  15. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  16. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  17. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  18. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  19. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  20. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  21. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  22. in loca se cava terrai coniecit ibique
  23. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  24. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  25. exagitata foras erumpitur et simul altam
  26. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  27. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  28. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  29. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  30. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  31. motibus in terris et multae per mare pessum
  32. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  33. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  34. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  35. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  36. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  37. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  38. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  39. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  40. terrai ne dissoluat natura repente,
  41. neu distracta suum late dispandat hiatum
  42. idque suis confusa velit complere ruinis.
  43. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  44. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  45. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  46. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  47. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  48. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  49. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  50. ---
  51. Principio mare mirantur non reddere maius
  52. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  53. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  54. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  55. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  56. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  57. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  58. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  59. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  60. quippe videmus enim vestis umore madentis
  61. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  62. at pelage multa et late substrata videmus.
  63. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  64. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  65. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  66. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  67. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  68. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  69. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  70. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  71. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  72. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  73. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  74. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  75. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  76. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  77. in terras itidem manare ex aequore salso;
  78. percolatur enim virus retroque remanat
  79. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  80. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  81. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  82. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  83. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  84. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  85. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  86. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  87. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  88. cernentes pavida complebant pectora cura,
  89. quid moliretur rerum natura novarum.
  90. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  91. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  92. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  93. et videas caelum summai totius unum
  94. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  95. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  96. quod bene propositum si plane contueare
  97. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  98. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  99. accepit calido febrim fervore coortam
  100. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  101. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  102. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  103. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  104. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  105. ni mirum quia sunt multarum semina rerum