De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  2. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  3. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  4. et videas caelum summai totius unum
  5. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  6. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  7. quod bene propositum si plane contueare
  8. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  9. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  10. accepit calido febrim fervore coortam
  11. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  12. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  13. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  14. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  15. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  16. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  17. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  18. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  19. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  20. ex infinito satis omnia suppeditare,
  21. unde repente queat tellus concussa moveri
  22. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  23. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  24. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  25. et tempestates pluviae graviore coortu
  26. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  27. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  28. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  29. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  30. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  31. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  32. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  33. nil sint ad summam summai totius omnem.
  34. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  35. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  36. expediam. primum totius subcava montis
  37. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  38. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  39. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  40. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  41. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  42. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  43. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  44. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  45. differt et crassa volvit caligine fumum
  46. extruditque simul mirando pondere saxa;
  47. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  48. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  49. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  50. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  51. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  52. ---
  53. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  54. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  55. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  56. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  57. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  58. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  59. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  60. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  61. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  62. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  63. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  64. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  65. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei