De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exagitata foras erumpitur et simul altam
  2. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  3. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  4. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  5. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  6. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  7. motibus in terris et multae per mare pessum
  8. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  9. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  10. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  11. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  12. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  13. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  14. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  15. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  16. terrai ne dissoluat natura repente,
  17. neu distracta suum late dispandat hiatum
  18. idque suis confusa velit complere ruinis.
  19. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  20. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  21. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  22. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  23. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  24. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  25. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  26. ---
  27. Principio mare mirantur non reddere maius
  28. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  29. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  30. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  31. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  32. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  33. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  34. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  35. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  36. quippe videmus enim vestis umore madentis
  37. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  38. at pelage multa et late substrata videmus.
  39. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  40. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  41. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  42. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  43. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  44. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  45. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  46. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  47. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  48. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  49. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  50. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  51. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  52. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  53. in terras itidem manare ex aequore salso;
  54. percolatur enim virus retroque remanat
  55. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  56. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  57. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  58. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  59. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  60. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  61. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  62. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  63. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  64. cernentes pavida complebant pectora cura,
  65. quid moliretur rerum natura novarum.