De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  2. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  3. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  4. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  5. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  6. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  7. cernentes pavida complebant pectora cura,
  8. quid moliretur rerum natura novarum.
  9. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  10. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  11. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  12. et videas caelum summai totius unum
  13. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  14. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  15. quod bene propositum si plane contueare
  16. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  17. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  18. accepit calido febrim fervore coortam
  19. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  20. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  21. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  22. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  23. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  24. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  25. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  26. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  27. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  28. ex infinito satis omnia suppeditare,
  29. unde repente queat tellus concussa moveri
  30. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  31. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  32. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  33. et tempestates pluviae graviore coortu
  34. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  35. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  36. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  37. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  38. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  39. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  40. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  41. nil sint ad summam summai totius omnem.
  42. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  43. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  44. expediam. primum totius subcava montis
  45. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  46. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  47. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  48. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  49. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  50. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  51. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  52. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  53. differt et crassa volvit caligine fumum
  54. extruditque simul mirando pondere saxa;
  55. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  56. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  57. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  58. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  59. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  60. ---
  61. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  62. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  63. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  64. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  65. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  66. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  67. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  68. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  69. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  70. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  71. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  72. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  73. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  74. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  75. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  76. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  77. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  78. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  79. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  80. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  81. cogentes sursus replent coguntque manere.
  82. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  83. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  84. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  85. inter nigra virum percocto saecla colore
  86. exoriens penitus media ab regione diei.
  87. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  88. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  89. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  90. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  91. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  92. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  93. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  94. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  95. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  96. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  97. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  98. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  99. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  100. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  101. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  102. expediam, quali natura praedita constent.
  103. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  104. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  105. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  106. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  107. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  108. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  109. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  110. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  111. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  112. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  113. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  114. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  115. cornices, non cum fumant altaria donis;
  116. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  117. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  118. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  119. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  120. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  121. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  122. manibus ut si sint divis mactata repente.
  123. omnia quae naturali ratione geruntur,
  124. et quibus e fiant causis apparet origo;
  125. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  126. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  127. ducere forte deos manis inferne reamur,
  128. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  129. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  130. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  131. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  132. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  133. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  134. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  135. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  136. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  137. res ad vitai rationem ostendimus ante
  138. propter dissimilem naturam dissimilisque
  139. texturas inter sese primasque figuras.
  140. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  141. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  142. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  143. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  144. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  145. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  146. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  147. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  148. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  149. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  150. floris odore hominem taetro consueta necare.
  151. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  152. multa modis multis multarum semina rerum
  153. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  154. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  155. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  156. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  157. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  158. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  159. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  160. multaque praeterea languentia membra per artus
  161. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  162. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  163. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  164. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  165. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  166. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  167. at cum membra domans percepit fervida febris,
  168. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  169. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  170. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  171. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  172. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  173. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  174. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  175. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  176. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  177. quam soleant et quam vitai copia desit,
  178. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  179. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  180. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  181. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  182. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  183. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  184. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  185. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  186. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  187. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  188. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  189. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  190. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  191. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  192. propterea quod magna mali fit copia circum.
  193. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  194. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  195. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  196. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  197. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  198. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  199. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  200. scilicet in terram delabi pondere cogit
  201. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  202. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  203. ---
  204. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  205. arescit quia terra calore et semina si qua
  206. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  207. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  208. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  209. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  210. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  211. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  212. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  213. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  214. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  215. sole putant subter terras fervescere partim,
  216. nox ubi terribili terras caligine texit.
  217. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  218. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  219. non quierit calidum supera de reddere parte,
  220. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  221. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  222. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  223. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  224. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  225. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  226. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  227. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  228. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  229. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  230. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  231. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  232. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  233. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  234. et rare fecit calido miscente vapore,
  235. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  236. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  237. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  238. praeterea solis radiis iactatur aquai
  239. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  240. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  241. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  242. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  243. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  244. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  245. taedaque consimili ratione accensa per undas
  246. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  247. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  248. semina de terraque necessest funditus ipsa
  249. ignis corpora per totum consurgere fontem
  250. et simul exspirare foras exireque in auras,
  251. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  252. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  253. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  254. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  255. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  256. et multis aliis praebet regionibus aequor
  257. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  258. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  259. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  260. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  261. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  262. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  263. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  264. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  265. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  266. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  267. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  268. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  269. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  270. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  271. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  272. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  273. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  274. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  275. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  276. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  277. ordine demisso levibus iactarier auris,
  278. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  279. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  280. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  281. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  282. ipsius rei rationem reddere possis,
  283. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  284. quo magis attentas auris animumque reposco.
  285. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  286. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  287. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  288. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  289. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  290. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  291. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  292. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  293. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  294. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  295. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  296. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  297. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  298. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  299. cernere odorari licet et sentire sonare.
  300. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  301. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  302. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  303. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  304. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  305. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  306. principio fit ut in speluncis saxa superna
  307. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  308. manat item nobis e toto corpore sudor,
  309. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  310. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  311. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  312. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  313. sentimus, sentimus item transire per aurum
  314. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  315. denique per dissaepta domorum saxea voces
  316. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  317. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  318. denique qua circum caeli lorica ,
  319. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  320. et tempestate in terra caeloque coorta
  321. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  322. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  323. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  324. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  325. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  326. principio terram sol excoquit et facit are,
  327. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  328. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  329. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  330. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  331. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  332. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  333. at coria et carnem mollit durata calore.
  334. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  335. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  336. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  337. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  338. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  339. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  340. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  341. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  342. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  343. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  344. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  345. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  346. dissimili inter se natura praedita debent
  347. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  348. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  349. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  350. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  351. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  352. scilicet id fieri cogit natura viarum
  353. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  354. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  355. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  356. argentoque foras aliud vitroque meare;
  357. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  358. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  359. scilicet id fieri cogit natura viarum
  360. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  361. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  362. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  363. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  364. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  365. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  366. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  367. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  368. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  369. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  370. in medio locus, extemplo primordia ferri
  371. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  372. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  373. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  374. indupedita suis arte conexa cohaeret
  375. quam validi ferri natura et frigidus horror.