De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  2. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  3. si non extructis foret alte nubibus aether.
  4. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  5. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  6. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  7. semina habere cavas nubes et multa necessest
  8. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  9. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  10. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  11. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  12. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  13. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  14. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  15. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  16. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  17. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  18. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  19. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  20. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  21. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  22. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  23. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  24. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  25. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  26. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  27. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  28. tantus discidio nubis ventique procella
  29. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  30. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  31. incidit in validam maturo culmine nubem;
  32. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  33. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  34. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  35. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  36. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  37. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  38. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  39. atque alia ex ipso conradens portat
  40. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  41. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  42. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  43. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  44. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  45. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  46. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  47. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  48. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  49. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  50. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  51. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  52. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  53. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  54. nec temere omnino plane vis frigida venti
  55. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  56. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  57. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  58. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  59. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  60. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  61. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  62. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  63. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  64. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  65. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  66. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  67. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  68. non igitur multis offensibus in remorando
  69. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  70. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  71. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  72. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  73. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  74. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  75. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  76. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  77. et validas auget viris et roborat ictum;
  78. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  79. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  80. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  81. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  82. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  83. incolumisque venit per res atque integra transit
  84. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  85. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  86. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  87. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  88. conferve facit, e parvis quia facta minute
  89. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  90. quae facile insinuantur et insinuata repente
  91. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  92. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  93. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  94. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  95. frigore enim desunt ignes ventique calore
  96. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  97. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  98. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  99. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  100. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  101. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  102. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  103. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  104. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  105. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  106. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  107. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  108. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  109. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  110. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  111. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  112. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  113. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  114. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  115. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  116. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  117. indicia occultae divum perquirere mentis,
  118. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  119. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  120. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  121. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  122. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  123. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  124. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  125. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  126. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  127. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  128. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  129. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  130. turbine caelesti subito correptus et igni?
  131. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  132. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  133. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  134. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  135. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  136. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  137. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  138. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  139. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  140. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  141. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  142. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  143. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  144. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  145. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  146. et simul in multas partis qui credere possis
  147. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  148. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  149. at saepest numero factum fierique necessest,
  150. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  151. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  152. postremo cur sancta deum delubra suasque
  153. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  154. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  155. demit imaginibus violento volnere honorem?
  156. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  157. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  158. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  159. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  160. in mare qua missi veniant ratione superne.
  161. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  162. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  163. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  164. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  165. navigia in summum veniant vexata periclum.
  166. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  167. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  168. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  169. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  170. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  171. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  172. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  173. versabundus enim turbo descendit et illam
  174. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  175. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  176. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  177. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  178. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  179. vertex conradens ex semina nubis
  180. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  181. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  182. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  183. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  184. officere in terris, apparet crebrius idem
  185. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  186. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  187. hoc super in caeli spatio coiere repente
  188. asperiora, modis quae possint indupedita
  189. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  190. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  191. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  192. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  193. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  194. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  195. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  196. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  197. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  198. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  199. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  200. hic demum fit uti turba maiore coorta
  201. et condensa queant apparere et simul ipso
  202. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  203. nam loca declarat sursum ventosa patere
  204. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  205. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  206. corpora naturam declarant litore vestis
  207. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  208. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  209. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  210. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  211. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  212. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  213. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  214. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  215. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  216. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  217. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  218. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  219. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  220. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  221. esse infinitam docui, quantaque volarent
  222. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  223. immemorabile per spatium transire solerent.
  224. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  225. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  226. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  227. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  228. et quasi per magni circum spiracula mundi
  229. exitus introitusque elementis redditus extat.
  230. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  231. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  232. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  233. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  234. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  235. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  236. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  237. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  238. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  239. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  240. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  241. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  242. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  243. multa modis multis convenere undique adaucta,
  244. confertae nubes umorem mittere certant
  245. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  246. copia nimborum turba maiore coacta
  247. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  248. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  249. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  250. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  251. cera super calido tabescens multa liquescat.
  252. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  253. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  254. at retinere diu pluviae longumque morari
  255. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  256. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  257. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  258. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  259. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  260. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  261. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  262. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  263. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  264. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  265. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  266. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  267. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  268. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  269. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  270. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  271. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  272. supter item ut supera ventosis undique plenam
  273. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  274. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  275. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  276. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  277. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  278. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  279. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  280. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  281. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  282. concussu late disserpunt inde tremores.
  283. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  284. tecta viam propter non magno pondere tota,
  285. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  286. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  287. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  288. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  289. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  290. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  291. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  292. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  293. collectus parte ex una procumbit et urget
  294. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  295. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  296. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  297. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  298. inclinata minent in eandem prodita partem
  299. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  300. et metuunt magni naturam credere mundi
  301. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  302. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  303. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  304. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  305. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  306. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  307. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  308. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  309. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  310. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  311. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  312. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  313. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  314. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  315. in loca se cava terrai coniecit ibique
  316. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  317. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  318. exagitata foras erumpitur et simul altam
  319. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  320. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  321. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  322. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  323. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  324. motibus in terris et multae per mare pessum
  325. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  326. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  327. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  328. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  329. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  330. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  331. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  332. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  333. terrai ne dissoluat natura repente,
  334. neu distracta suum late dispandat hiatum
  335. idque suis confusa velit complere ruinis.
  336. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  337. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  338. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  339. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  340. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  341. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  342. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  343. ---
  344. Principio mare mirantur non reddere maius
  345. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  346. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  347. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  348. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  349. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  350. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  351. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  352. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  353. quippe videmus enim vestis umore madentis
  354. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  355. at pelage multa et late substrata videmus.
  356. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  357. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  358. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  359. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  360. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  361. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  362. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  363. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  364. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  365. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  366. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  367. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  368. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  369. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  370. in terras itidem manare ex aequore salso;
  371. percolatur enim virus retroque remanat
  372. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  373. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  374. qua via secta semel liquido pede detulit undas.