De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  2. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  3. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  4. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  5. quippe videmus enim vestis umore madentis
  6. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  7. at pelage multa et late substrata videmus.
  8. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  9. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  10. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  11. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  12. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  13. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  14. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  15. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  16. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  17. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  18. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  19. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  20. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  21. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  22. in terras itidem manare ex aequore salso;
  23. percolatur enim virus retroque remanat
  24. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  25. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  26. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  27. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  28. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  29. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  30. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  31. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  32. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  33. cernentes pavida complebant pectora cura,
  34. quid moliretur rerum natura novarum.
  35. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  36. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  37. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  38. et videas caelum summai totius unum
  39. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  40. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  41. quod bene propositum si plane contueare
  42. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  43. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  44. accepit calido febrim fervore coortam
  45. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  46. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  47. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  48. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  49. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  50. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  51. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  52. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  53. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  54. ex infinito satis omnia suppeditare,
  55. unde repente queat tellus concussa moveri
  56. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  57. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  58. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  59. et tempestates pluviae graviore coortu
  60. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  61. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  62. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  63. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  64. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  65. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  66. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  67. nil sint ad summam summai totius omnem.
  68. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  69. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  70. expediam. primum totius subcava montis
  71. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  72. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  73. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  74. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  75. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  76. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  77. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  78. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  79. differt et crassa volvit caligine fumum
  80. extruditque simul mirando pondere saxa;
  81. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  82. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  83. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  84. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  85. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  86. ---
  87. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  88. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  89. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  90. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  91. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  92. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  93. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  94. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  95. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  96. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  97. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  98. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  99. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  100. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  101. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  102. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  103. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  104. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  105. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  106. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  107. cogentes sursus replent coguntque manere.
  108. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  109. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  110. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  111. inter nigra virum percocto saecla colore
  112. exoriens penitus media ab regione diei.
  113. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  114. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  115. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  116. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  117. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  118. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  119. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  120. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  121. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  122. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  123. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  124. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  125. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  126. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  127. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  128. expediam, quali natura praedita constent.
  129. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  130. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  131. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  132. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  133. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  134. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  135. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  136. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  137. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  138. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  139. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  140. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  141. cornices, non cum fumant altaria donis;
  142. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  143. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  144. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  145. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  146. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  147. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  148. manibus ut si sint divis mactata repente.
  149. omnia quae naturali ratione geruntur,
  150. et quibus e fiant causis apparet origo;
  151. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  152. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  153. ducere forte deos manis inferne reamur,
  154. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  155. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  156. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  157. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  158. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  159. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  160. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  161. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  162. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  163. res ad vitai rationem ostendimus ante
  164. propter dissimilem naturam dissimilisque
  165. texturas inter sese primasque figuras.
  166. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  167. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  168. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  169. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  170. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  171. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  172. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  173. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  174. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  175. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  176. floris odore hominem taetro consueta necare.
  177. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  178. multa modis multis multarum semina rerum
  179. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  180. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  181. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  182. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  183. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  184. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  185. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  186. multaque praeterea languentia membra per artus
  187. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  188. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  189. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  190. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  191. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  192. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  193. at cum membra domans percepit fervida febris,
  194. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  195. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  196. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  197. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  198. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  199. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  200. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  201. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  202. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  203. quam soleant et quam vitai copia desit,
  204. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  205. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  206. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  207. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  208. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,