De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  2. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  3. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  4. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  5. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  6. et simul in multas partis qui credere possis
  7. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  8. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  9. at saepest numero factum fierique necessest,
  10. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  11. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  12. postremo cur sancta deum delubra suasque
  13. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  14. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  15. demit imaginibus violento volnere honorem?
  16. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  17. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  18. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  19. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  20. in mare qua missi veniant ratione superne.
  21. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  22. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  23. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  24. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  25. navigia in summum veniant vexata periclum.
  26. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  27. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  28. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  29. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  30. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  31. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  32. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  33. versabundus enim turbo descendit et illam
  34. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  35. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  36. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  37. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  38. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  39. vertex conradens ex semina nubis
  40. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  41. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  42. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  43. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  44. officere in terris, apparet crebrius idem
  45. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  46. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  47. hoc super in caeli spatio coiere repente
  48. asperiora, modis quae possint indupedita
  49. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  50. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  51. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  52. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  53. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  54. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  55. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  56. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  57. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  58. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  59. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  60. hic demum fit uti turba maiore coorta
  61. et condensa queant apparere et simul ipso
  62. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  63. nam loca declarat sursum ventosa patere
  64. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  65. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  66. corpora naturam declarant litore vestis
  67. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  68. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  69. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  70. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  71. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  72. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  73. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  74. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  75. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  76. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  77. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  78. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  79. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  80. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  81. esse infinitam docui, quantaque volarent
  82. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  83. immemorabile per spatium transire solerent.
  84. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  85. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  86. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  87. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  88. et quasi per magni circum spiracula mundi
  89. exitus introitusque elementis redditus extat.
  90. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  91. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  92. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  93. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  94. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  95. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  96. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  97. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  98. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  99. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  100. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  101. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  102. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  103. multa modis multis convenere undique adaucta,
  104. confertae nubes umorem mittere certant
  105. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  106. copia nimborum turba maiore coacta
  107. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  108. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  109. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  110. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  111. cera super calido tabescens multa liquescat.
  112. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  113. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  114. at retinere diu pluviae longumque morari
  115. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  116. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  117. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  118. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  119. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  120. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  121. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  122. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  123. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  124. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  125. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  126. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  127. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  128. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  129. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  130. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  131. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  132. supter item ut supera ventosis undique plenam
  133. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  134. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  135. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  136. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  137. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  138. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  139. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  140. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  141. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  142. concussu late disserpunt inde tremores.
  143. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  144. tecta viam propter non magno pondere tota,
  145. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  146. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  147. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  148. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  149. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  150. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  151. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  152. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  153. collectus parte ex una procumbit et urget
  154. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  155. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  156. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  157. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  158. inclinata minent in eandem prodita partem
  159. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  160. et metuunt magni naturam credere mundi
  161. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  162. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  163. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  164. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  165. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  166. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  167. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  168. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  169. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  170. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  171. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  172. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  173. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  174. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  175. in loca se cava terrai coniecit ibique
  176. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  177. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  178. exagitata foras erumpitur et simul altam
  179. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  180. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  181. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  182. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  183. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  184. motibus in terris et multae per mare pessum
  185. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  186. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  187. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  188. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  189. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  190. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  191. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  192. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  193. terrai ne dissoluat natura repente,
  194. neu distracta suum late dispandat hiatum
  195. idque suis confusa velit complere ruinis.
  196. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  197. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  198. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  199. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  200. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  201. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  202. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  203. ---
  204. Principio mare mirantur non reddere maius
  205. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  206. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  207. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  208. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;