De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  2. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  3. motibus in terris et multae per mare pessum
  4. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  5. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  6. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  7. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  8. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  9. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  10. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  11. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  12. terrai ne dissoluat natura repente,
  13. neu distracta suum late dispandat hiatum
  14. idque suis confusa velit complere ruinis.
  15. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  16. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  17. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  18. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  19. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  20. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  21. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  22. ---
  23. Principio mare mirantur non reddere maius
  24. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  25. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  26. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  27. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  28. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  29. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  30. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  31. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  32. quippe videmus enim vestis umore madentis
  33. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  34. at pelage multa et late substrata videmus.
  35. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  36. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  37. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  38. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  39. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  40. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  41. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  42. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  43. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  44. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  45. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  46. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  47. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  48. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  49. in terras itidem manare ex aequore salso;
  50. percolatur enim virus retroque remanat
  51. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  52. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  53. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  54. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  55. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  56. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  57. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  58. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  59. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  60. cernentes pavida complebant pectora cura,
  61. quid moliretur rerum natura novarum.
  62. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  63. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  64. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  65. et videas caelum summai totius unum
  66. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  67. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  68. quod bene propositum si plane contueare
  69. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  70. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  71. accepit calido febrim fervore coortam
  72. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  73. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  74. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  75. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  76. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  77. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  78. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  79. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  80. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  81. ex infinito satis omnia suppeditare,
  82. unde repente queat tellus concussa moveri
  83. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  84. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  85. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  86. et tempestates pluviae graviore coortu
  87. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  88. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  89. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  90. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  91. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  92. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  93. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  94. nil sint ad summam summai totius omnem.
  95. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  96. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  97. expediam. primum totius subcava montis
  98. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  99. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  100. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  101. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  102. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  103. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  104. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  105. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  106. differt et crassa volvit caligine fumum
  107. extruditque simul mirando pondere saxa;
  108. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  109. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  110. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  111. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  112. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  113. ---
  114. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  115. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  116. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  117. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  118. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  119. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  120. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  121. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  122. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  123. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  124. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  125. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  126. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  127. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  128. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  129. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  130. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  131. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  132. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  133. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  134. cogentes sursus replent coguntque manere.
  135. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  136. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  137. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  138. inter nigra virum percocto saecla colore
  139. exoriens penitus media ab regione diei.
  140. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  141. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  142. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  143. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  144. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  145. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  146. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  147. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  148. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  149. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  150. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  151. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  152. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  153. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  154. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  155. expediam, quali natura praedita constent.
  156. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  157. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  158. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  159. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  160. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  161. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  162. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  163. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  164. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  165. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  166. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  167. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  168. cornices, non cum fumant altaria donis;
  169. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  170. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  171. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  172. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  173. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  174. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  175. manibus ut si sint divis mactata repente.
  176. omnia quae naturali ratione geruntur,
  177. et quibus e fiant causis apparet origo;
  178. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  179. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  180. ducere forte deos manis inferne reamur,
  181. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  182. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  183. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  184. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  185. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  186. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  187. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  188. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  189. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  190. res ad vitai rationem ostendimus ante
  191. propter dissimilem naturam dissimilisque
  192. texturas inter sese primasque figuras.
  193. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  194. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  195. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  196. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  197. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  198. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  199. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  200. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  201. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  202. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  203. floris odore hominem taetro consueta necare.
  204. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  205. multa modis multis multarum semina rerum
  206. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  207. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  208. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  209. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  210. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  211. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  212. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  213. multaque praeterea languentia membra per artus
  214. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  215. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  216. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  217. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  218. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  219. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  220. at cum membra domans percepit fervida febris,
  221. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  222. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  223. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  224. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  225. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  226. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  227. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  228. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  229. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  230. quam soleant et quam vitai copia desit,
  231. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  232. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  233. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  234. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  235. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  236. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  237. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  238. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  239. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  240. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  241. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  242. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  243. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  244. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  245. propterea quod magna mali fit copia circum.
  246. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  247. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  248. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  249. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  250. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  251. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  252. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  253. scilicet in terram delabi pondere cogit
  254. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  255. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  256. ---
  257. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  258. arescit quia terra calore et semina si qua
  259. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  260. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  261. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  262. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  263. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  264. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  265. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  266. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  267. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  268. sole putant subter terras fervescere partim,
  269. nox ubi terribili terras caligine texit.
  270. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  271. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  272. non quierit calidum supera de reddere parte,
  273. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  274. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  275. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  276. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  277. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  278. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  279. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  280. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  281. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  282. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  283. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  284. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  285. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  286. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  287. et rare fecit calido miscente vapore,
  288. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  289. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  290. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  291. praeterea solis radiis iactatur aquai
  292. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  293. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  294. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  295. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  296. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  297. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  298. taedaque consimili ratione accensa per undas
  299. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  300. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  301. semina de terraque necessest funditus ipsa
  302. ignis corpora per totum consurgere fontem
  303. et simul exspirare foras exireque in auras,
  304. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  305. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  306. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  307. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  308. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  309. et multis aliis praebet regionibus aequor
  310. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  311. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  312. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  313. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  314. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  315. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  316. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  317. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  318. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  319. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  320. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  321. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  322. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  323. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  324. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  325. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  326. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  327. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  328. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  329. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  330. ordine demisso levibus iactarier auris,
  331. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  332. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  333. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  334. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  335. ipsius rei rationem reddere possis,
  336. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  337. quo magis attentas auris animumque reposco.
  338. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  339. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  340. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  341. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  342. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  343. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  344. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  345. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  346. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  347. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  348. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  349. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  350. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  351. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  352. cernere odorari licet et sentire sonare.
  353. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  354. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  355. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  356. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  357. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  358. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  359. principio fit ut in speluncis saxa superna
  360. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  361. manat item nobis e toto corpore sudor,
  362. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  363. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  364. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  365. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  366. sentimus, sentimus item transire per aurum
  367. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  368. denique per dissaepta domorum saxea voces
  369. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  370. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  371. denique qua circum caeli lorica ,
  372. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  373. et tempestate in terra caeloque coorta
  374. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  375. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  376. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  377. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  378. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  379. principio terram sol excoquit et facit are,
  380. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  381. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  382. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  383. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  384. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  385. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  386. at coria et carnem mollit durata calore.
  387. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  388. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  389. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  390. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  391. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  392. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  393. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  394. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  395. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  396. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  397. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  398. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  399. dissimili inter se natura praedita debent
  400. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  401. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  402. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  403. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  404. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  405. scilicet id fieri cogit natura viarum
  406. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  407. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  408. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  409. argentoque foras aliud vitroque meare;
  410. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  411. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  412. scilicet id fieri cogit natura viarum
  413. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  414. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  415. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  416. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  417. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  418. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  419. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  420. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  421. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  422. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  423. in medio locus, extemplo primordia ferri
  424. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  425. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  426. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  427. indupedita suis arte conexa cohaeret
  428. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  429. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  430. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  431. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  432. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  433. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  434. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  435. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  436. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  437. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  438. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  439. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  440. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  441. quod, simul a fronte est anelli rarior
  442. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  443. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  444. a tergo quasi provehat atque propellat.
  445. semper enim circum positus res verberat ;
  446. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  447. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  448. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  449. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  450. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  451. denique res omnes debent in corpore habere
  452. , quandoquidem raro sunt corpore et
  453. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  454. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  455. sollicito motu semper iactatur eoque
  456. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  457. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  458. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  459. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  460. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  461. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  462. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  463. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  464. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  465. aere interposito discordia tanta creatur
  466. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  467. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  468. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  469. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  470. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  471. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  472. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  473. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  474. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  475. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  476. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  477. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  478. lignea materies in quo genere esse videtur.
  479. interutrasque igitur ferri natura locata
  480. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  481. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  482. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  483. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  484. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  485. saxa vides primum sola colescere calce.
  486. glutine materies taurino iungitur una,
  487. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  488. quam laxare queant compages taurea vincla.
  489. vitigeni latices aquai fontibus audent
  490. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  491. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  492. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  493. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  494. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  495. denique res auro non aurum copulat una,
  496. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  497. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  498. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  499. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  500. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  501. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  502. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  503. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  504. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  505. inter se quaedam possint coplata teneri;
  506. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  507. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  508. mortiferam possit cladem conflare coorta
  509. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  510. expediam, primum multarum semina rerum
  511. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  512. et contra quae sint morbo mortique necessest
  513. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  514. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  515. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  516. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  517. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  518. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  519. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  520. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  521. temptari procul a patria qui cumque domoque
  522. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  523. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  524. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  525. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  526. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  527. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  528. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  529. tum color et facies hominum distare videntur
  530. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  531. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  532. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  533. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  534. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  535. partibus ac membris; varius concinnat id .
  536. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  537. commovet atque inimicus serpere coepit,
  538. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  539. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  540. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  541. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  542. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  543. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  544. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  545. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  546. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  547. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  548. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  549. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  550. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  551. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  552. an caelum nobis ultro natura corumptum
  553. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  554. quod nos adventu possit temptare recenti.
  555. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  556. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  557. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  558. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  559. permensus multum camposque natantis,
  560. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  561. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  562. principio caput incensum fervore gerebant
  563. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.