De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  2. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  3. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  4. quod fieret naturali varieque volaret
  5. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  6. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  7. et genus humanum frustra plerumque probavit
  8. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  9. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  10. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  11. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  12. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  13. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  14. non radii solis nec lucida tela diei
  15. discutiant, sed naturae species ratioque.
  16. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  17. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  18. esse et nativo consistere corpore caelum,
  19. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  20. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  21. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  22. ---
  23. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  24. currenti spatium praemonstra, callida musa
  25. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  26. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  27. ---
  28. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  29. ---
  30. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  31. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  32. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  33. et faciunt animos humilis formidine divom
  34. depressosque premunt ad terram propterea quod
  35. ignorantia causarum conferre deorum
  36. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  37. quorum operum causas nulla ratione videre
  38. possunt ac fieri divino numine rentur.
  39. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  40. si tamen interea mirantur qua ratione
  41. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  42. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  43. rursus in antiquas referuntur religionis
  44. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  45. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  46. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  47. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  48. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  49. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  50. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  51. delibata deum per te tibi numina sancta
  52. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  53. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  54. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  55. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  56. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  57. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  58. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  59. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  60. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  61. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  62. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  63. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  64. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  65. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  66. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  67. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  68. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  69. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  70. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  71. quorum operum causas nulla ratione videre
  72. possunt ac fieri divino numine rentur.
  73. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  74. propterea quia concurrunt sublime volantes
  75. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  76. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  77. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  78. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  79. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  80. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  81. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  82. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  83. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  84. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  85. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  86. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  87. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  88. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  89. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  90. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  91. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  92. verberibus venti versant planguntque per auras.
  93. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  94. frontibus adversis possint quam de latere ire
  95. diverso motu radentes corpora tractim,
  96. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  97. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  98. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  99. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  100. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  101. cum subito validi venti conlecta procella
  102. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  103. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  104. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  105. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  106. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  107. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  108. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  109. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  110. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  111. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  112. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  113. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  114. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  115. perscindat nubem perfringens impete recto;
  116. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  117. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  118. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  119. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  120. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  121. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  122. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  123. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  124. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  125. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  126. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  127. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  128. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  129. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  130. turbine ventorum comburens impete magno;
  131. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  132. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  133. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  134. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  135. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  136. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  137. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  138. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  139. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  140. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  141. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  142. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  143. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  144. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  145. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  146. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  147. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  148. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  149. e simili causa, concursu natus eodem.
  150. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  151. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  152. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  153. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  154. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  155. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  156. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  157. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  158. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  159. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  160. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  161. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  162. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  163. extructis aliis alias super impete miro.
  164. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  165. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  166. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  167. nubila portabunt venti transversa per auras,
  168. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  169. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  170. in statione locata sepultis undique ventis;
  171. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  172. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  173. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  174. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  175. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  176. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  177. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  178. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  179. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  180. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  181. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  182. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  183. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  184. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  185. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  186. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  187. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  188. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  189. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  190. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  191. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  192. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  193. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  194. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  195. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  196. Quod superest, quali natura praedita constent
  197. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  198. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  199. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  200. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  201. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  202. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  203. constituit natura minutis mobilibusque
  204. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  205. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  206. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  207. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  208. curat item vasis integris vina repente
  209. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  210. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  211. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  212. mobiliter soluens differt primordia vini.
  213. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  214. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  215. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  216. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  217. fiant ut possint ictu discludere turris,
  218. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  219. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  220. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  221. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  222. expediam neque te in promissis plura morabor.
  223. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  224. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  225. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  226. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  227. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  228. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  229. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  230. adeo tetra nimborum nocte coorta
  231. inpendent atrae formidinis ora superne,
  232. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  233. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  234. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  235. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  236. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  237. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  238. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  239. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  240. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  241. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  242. multa forent multis exempto nubila sole;
  243. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  244. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  245. si non extructis foret alte nubibus aether.
  246. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  247. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  248. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  249. semina habere cavas nubes et multa necessest
  250. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  251. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  252. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  253. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  254. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  255. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  256. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  257. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  258. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  259. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  260. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  261. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  262. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  263. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  264. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  265. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  266. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  267. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  268. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  269. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  270. tantus discidio nubis ventique procella
  271. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  272. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  273. incidit in validam maturo culmine nubem;
  274. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  275. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  276. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  277. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  278. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  279. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  280. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  281. atque alia ex ipso conradens portat
  282. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  283. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  284. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  285. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  286. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  287. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  288. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  289. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  290. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  291. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  292. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  293. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  294. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  295. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  296. nec temere omnino plane vis frigida venti
  297. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  298. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  299. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  300. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  301. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  302. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  303. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  304. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  305. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  306. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  307. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  308. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  309. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  310. non igitur multis offensibus in remorando
  311. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  312. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  313. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  314. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  315. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  316. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  317. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  318. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  319. et validas auget viris et roborat ictum;
  320. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  321. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  322. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  323. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  324. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  325. incolumisque venit per res atque integra transit
  326. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  327. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  328. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  329. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  330. conferve facit, e parvis quia facta minute
  331. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  332. quae facile insinuantur et insinuata repente
  333. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  334. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  335. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  336. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  337. frigore enim desunt ignes ventique calore
  338. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  339. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  340. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  341. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  342. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  343. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  344. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  345. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  346. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  347. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  348. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  349. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  350. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  351. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  352. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  353. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  354. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  355. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  356. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  357. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  358. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  359. indicia occultae divum perquirere mentis,
  360. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  361. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  362. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  363. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  364. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  365. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  366. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  367. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  368. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  369. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  370. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  371. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  372. turbine caelesti subito correptus et igni?
  373. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  374. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  375. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  376. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  377. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  378. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  379. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  380. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  381. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  382. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  383. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  384. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  385. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  386. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  387. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  388. et simul in multas partis qui credere possis
  389. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  390. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  391. at saepest numero factum fierique necessest,
  392. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  393. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  394. postremo cur sancta deum delubra suasque
  395. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  396. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  397. demit imaginibus violento volnere honorem?
  398. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  399. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  400. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  401. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  402. in mare qua missi veniant ratione superne.
  403. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  404. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  405. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  406. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  407. navigia in summum veniant vexata periclum.
  408. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  409. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  410. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  411. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  412. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  413. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  414. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  415. versabundus enim turbo descendit et illam
  416. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  417. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  418. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  419. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  420. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  421. vertex conradens ex semina nubis
  422. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  423. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  424. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  425. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  426. officere in terris, apparet crebrius idem
  427. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  428. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  429. hoc super in caeli spatio coiere repente
  430. asperiora, modis quae possint indupedita
  431. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  432. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  433. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  434. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  435. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  436. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  437. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  438. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  439. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  440. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  441. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  442. hic demum fit uti turba maiore coorta
  443. et condensa queant apparere et simul ipso
  444. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  445. nam loca declarat sursum ventosa patere
  446. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  447. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  448. corpora naturam declarant litore vestis
  449. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  450. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  451. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  452. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  453. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  454. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  455. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  456. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  457. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  458. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  459. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  460. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  461. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  462. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  463. esse infinitam docui, quantaque volarent
  464. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  465. immemorabile per spatium transire solerent.
  466. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  467. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  468. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  469. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  470. et quasi per magni circum spiracula mundi
  471. exitus introitusque elementis redditus extat.
  472. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  473. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  474. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  475. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  476. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  477. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  478. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  479. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  480. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  481. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  482. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  483. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  484. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  485. multa modis multis convenere undique adaucta,
  486. confertae nubes umorem mittere certant
  487. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  488. copia nimborum turba maiore coacta
  489. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  490. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  491. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  492. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  493. cera super calido tabescens multa liquescat.
  494. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  495. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  496. at retinere diu pluviae longumque morari
  497. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  498. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  499. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  500. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  501. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  502. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  503. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  504. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  505. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  506. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  507. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  508. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  509. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  510. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  511. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  512. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  513. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  514. supter item ut supera ventosis undique plenam
  515. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  516. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  517. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  518. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  519. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  520. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  521. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  522. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  523. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  524. concussu late disserpunt inde tremores.
  525. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  526. tecta viam propter non magno pondere tota,
  527. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  528. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  529. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  530. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  531. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  532. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  533. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  534. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  535. collectus parte ex una procumbit et urget
  536. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  537. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  538. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  539. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  540. inclinata minent in eandem prodita partem
  541. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  542. et metuunt magni naturam credere mundi
  543. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  544. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  545. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  546. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  547. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  548. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  549. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  550. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  551. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  552. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  553. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  554. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  555. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  556. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  557. in loca se cava terrai coniecit ibique
  558. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  559. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  560. exagitata foras erumpitur et simul altam
  561. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  562. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  563. in Peloponneso, quas exitus hic animai