De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  2. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  3. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  4. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  5. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  6. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  7. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  8. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  9. in loca se cava terrai coniecit ibique
  10. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  11. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  12. exagitata foras erumpitur et simul altam
  13. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  14. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  15. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  16. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  17. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  18. motibus in terris et multae per mare pessum
  19. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  20. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  21. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  22. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  23. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  24. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  25. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  26. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  27. terrai ne dissoluat natura repente,
  28. neu distracta suum late dispandat hiatum
  29. idque suis confusa velit complere ruinis.
  30. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  31. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  32. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  33. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  34. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  35. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  36. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  37. ---
  38. Principio mare mirantur non reddere maius
  39. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  40. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  41. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  42. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  43. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  44. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  45. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  46. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  47. quippe videmus enim vestis umore madentis
  48. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  49. at pelage multa et late substrata videmus.
  50. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  51. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  52. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  53. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  54. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  55. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  56. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  57. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  58. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  59. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  60. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  61. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  62. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  63. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  64. in terras itidem manare ex aequore salso;
  65. percolatur enim virus retroque remanat
  66. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  67. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  68. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  69. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  70. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  71. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  72. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  73. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  74. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  75. cernentes pavida complebant pectora cura,
  76. quid moliretur rerum natura novarum.
  77. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  78. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  79. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  80. et videas caelum summai totius unum
  81. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  82. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  83. quod bene propositum si plane contueare
  84. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  85. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  86. accepit calido febrim fervore coortam
  87. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  88. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  89. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  90. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  91. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  92. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  93. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  94. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  95. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  96. ex infinito satis omnia suppeditare,
  97. unde repente queat tellus concussa moveri
  98. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  99. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  100. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  101. et tempestates pluviae graviore coortu
  102. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  103. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  104. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  105. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  106. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  107. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  108. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  109. nil sint ad summam summai totius omnem.
  110. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  111. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  112. expediam. primum totius subcava montis
  113. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  114. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  115. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  116. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  117. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  118. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  119. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  120. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  121. differt et crassa volvit caligine fumum
  122. extruditque simul mirando pondere saxa;
  123. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  124. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  125. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  126. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  127. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  128. ---
  129. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  130. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  131. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  132. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  133. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  134. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  135. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  136. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  137. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  138. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  139. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  140. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  141. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  142. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  143. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  144. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  145. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,