De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  2. navigia in summum veniant vexata periclum.
  3. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  4. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  5. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  6. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  7. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  8. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  9. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  10. versabundus enim turbo descendit et illam
  11. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  12. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  13. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  14. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  15. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  16. vertex conradens ex semina nubis
  17. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  18. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  19. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  20. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  21. officere in terris, apparet crebrius idem
  22. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  23. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  24. hoc super in caeli spatio coiere repente
  25. asperiora, modis quae possint indupedita
  26. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  27. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  28. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  29. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  30. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  31. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  32. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  33. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  34. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  35. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  36. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  37. hic demum fit uti turba maiore coorta
  38. et condensa queant apparere et simul ipso
  39. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  40. nam loca declarat sursum ventosa patere
  41. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  42. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  43. corpora naturam declarant litore vestis
  44. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  45. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  46. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  47. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  48. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  49. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  50. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  51. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  52. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  53. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  54. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  55. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  56. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  57. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  58. esse infinitam docui, quantaque volarent
  59. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  60. immemorabile per spatium transire solerent.
  61. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  62. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  63. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  64. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  65. et quasi per magni circum spiracula mundi
  66. exitus introitusque elementis redditus extat.
  67. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  68. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  69. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  70. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  71. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  72. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  73. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  74. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  75. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  76. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  77. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  78. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  79. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  80. multa modis multis convenere undique adaucta,
  81. confertae nubes umorem mittere certant
  82. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  83. copia nimborum turba maiore coacta
  84. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  85. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  86. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  87. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  88. cera super calido tabescens multa liquescat.
  89. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  90. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  91. at retinere diu pluviae longumque morari
  92. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  93. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  94. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  95. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  96. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  97. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  98. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  99. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  100. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  101. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  102. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  103. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  104. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  105. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  106. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  107. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  108. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  109. supter item ut supera ventosis undique plenam
  110. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  111. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  112. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  113. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  114. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  115. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  116. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  117. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  118. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  119. concussu late disserpunt inde tremores.
  120. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  121. tecta viam propter non magno pondere tota,
  122. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  123. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  124. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  125. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  126. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  127. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  128. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  129. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  130. collectus parte ex una procumbit et urget
  131. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  132. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  133. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  134. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  135. inclinata minent in eandem prodita partem
  136. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  137. et metuunt magni naturam credere mundi
  138. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  139. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  140. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  141. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  142. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  143. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,