De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  2. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  3. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  4. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  5. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  6. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  7. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  8. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  9. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  10. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  11. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  12. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  13. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  14. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  15. in loca se cava terrai coniecit ibique
  16. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  17. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  18. exagitata foras erumpitur et simul altam
  19. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  20. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  21. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  22. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  23. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  24. motibus in terris et multae per mare pessum
  25. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  26. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  27. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  28. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  29. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  30. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  31. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  32. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  33. terrai ne dissoluat natura repente,
  34. neu distracta suum late dispandat hiatum
  35. idque suis confusa velit complere ruinis.
  36. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  37. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  38. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  39. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  40. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  41. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  42. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  43. ---
  44. Principio mare mirantur non reddere maius
  45. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  46. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  47. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  48. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  49. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  50. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  51. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  52. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  53. quippe videmus enim vestis umore madentis
  54. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  55. at pelage multa et late substrata videmus.
  56. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  57. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  58. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  59. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  60. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  61. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  62. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  63. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  64. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  65. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  66. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  67. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  68. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  69. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  70. in terras itidem manare ex aequore salso;
  71. percolatur enim virus retroque remanat
  72. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  73. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  74. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  75. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  76. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  77. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  78. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  79. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  80. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  81. cernentes pavida complebant pectora cura,
  82. quid moliretur rerum natura novarum.
  83. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  84. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  85. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  86. et videas caelum summai totius unum
  87. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  88. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  89. quod bene propositum si plane contueare
  90. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  91. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  92. accepit calido febrim fervore coortam
  93. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  94. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  95. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  96. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  97. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  98. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  99. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  100. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  101. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  102. ex infinito satis omnia suppeditare,
  103. unde repente queat tellus concussa moveri
  104. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  105. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  106. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  107. et tempestates pluviae graviore coortu
  108. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  109. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  110. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  111. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  112. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  113. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  114. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  115. nil sint ad summam summai totius omnem.
  116. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  117. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  118. expediam. primum totius subcava montis
  119. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  120. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  121. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  122. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  123. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  124. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  125. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  126. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  127. differt et crassa volvit caligine fumum
  128. extruditque simul mirando pondere saxa;
  129. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  130. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  131. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  132. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  133. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  134. ---
  135. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  136. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  137. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  138. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  139. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  140. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  141. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  142. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  143. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  144. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  145. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  146. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  147. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  148. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  149. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  150. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  151. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  152. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  153. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  154. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  155. cogentes sursus replent coguntque manere.
  156. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  157. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  158. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  159. inter nigra virum percocto saecla colore
  160. exoriens penitus media ab regione diei.
  161. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  162. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  163. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  164. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  165. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  166. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  167. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  168. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  169. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  170. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  171. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  172. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  173. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  174. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  175. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  176. expediam, quali natura praedita constent.
  177. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  178. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  179. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  180. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  181. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  182. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  183. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  184. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  185. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  186. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  187. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  188. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  189. cornices, non cum fumant altaria donis;
  190. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  191. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  192. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  193. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  194. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  195. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  196. manibus ut si sint divis mactata repente.
  197. omnia quae naturali ratione geruntur,
  198. et quibus e fiant causis apparet origo;
  199. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  200. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  201. ducere forte deos manis inferne reamur,
  202. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  203. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  204. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  205. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  206. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  207. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  208. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  209. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  210. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  211. res ad vitai rationem ostendimus ante
  212. propter dissimilem naturam dissimilisque
  213. texturas inter sese primasque figuras.
  214. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  215. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  216. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  217. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  218. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  219. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  220. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  221. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  222. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  223. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  224. floris odore hominem taetro consueta necare.
  225. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  226. multa modis multis multarum semina rerum
  227. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  228. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  229. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  230. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  231. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  232. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  233. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  234. multaque praeterea languentia membra per artus
  235. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  236. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  237. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  238. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  239. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  240. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  241. at cum membra domans percepit fervida febris,
  242. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  243. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  244. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  245. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  246. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  247. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  248. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  249. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  250. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  251. quam soleant et quam vitai copia desit,
  252. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  253. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  254. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  255. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  256. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  257. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  258. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  259. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  260. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  261. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  262. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  263. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  264. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  265. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  266. propterea quod magna mali fit copia circum.
  267. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  268. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  269. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  270. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  271. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  272. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  273. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  274. scilicet in terram delabi pondere cogit
  275. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  276. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  277. ---
  278. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  279. arescit quia terra calore et semina si qua
  280. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  281. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  282. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  283. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  284. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  285. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  286. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  287. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  288. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  289. sole putant subter terras fervescere partim,
  290. nox ubi terribili terras caligine texit.
  291. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  292. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  293. non quierit calidum supera de reddere parte,
  294. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  295. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  296. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  297. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  298. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  299. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  300. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  301. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  302. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  303. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  304. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  305. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  306. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  307. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  308. et rare fecit calido miscente vapore,
  309. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  310. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  311. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  312. praeterea solis radiis iactatur aquai
  313. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  314. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  315. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  316. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  317. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  318. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  319. taedaque consimili ratione accensa per undas
  320. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  321. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  322. semina de terraque necessest funditus ipsa
  323. ignis corpora per totum consurgere fontem
  324. et simul exspirare foras exireque in auras,
  325. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  326. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  327. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  328. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  329. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  330. et multis aliis praebet regionibus aequor
  331. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  332. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  333. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  334. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  335. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  336. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  337. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  338. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  339. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  340. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  341. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  342. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  343. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  344. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  345. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  346. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  347. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  348. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  349. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  350. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  351. ordine demisso levibus iactarier auris,
  352. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  353. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  354. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  355. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  356. ipsius rei rationem reddere possis,
  357. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  358. quo magis attentas auris animumque reposco.
  359. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  360. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  361. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  362. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  363. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  364. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  365. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  366. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  367. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  368. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  369. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  370. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  371. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  372. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  373. cernere odorari licet et sentire sonare.
  374. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  375. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  376. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  377. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  378. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  379. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  380. principio fit ut in speluncis saxa superna
  381. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  382. manat item nobis e toto corpore sudor,
  383. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  384. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  385. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  386. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  387. sentimus, sentimus item transire per aurum
  388. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  389. denique per dissaepta domorum saxea voces
  390. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  391. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  392. denique qua circum caeli lorica ,
  393. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  394. et tempestate in terra caeloque coorta
  395. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  396. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  397. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  398. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  399. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  400. principio terram sol excoquit et facit are,
  401. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  402. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  403. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  404. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  405. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  406. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  407. at coria et carnem mollit durata calore.
  408. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  409. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  410. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  411. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  412. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  413. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  414. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  415. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  416. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  417. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  418. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  419. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  420. dissimili inter se natura praedita debent
  421. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  422. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  423. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  424. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  425. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  426. scilicet id fieri cogit natura viarum
  427. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  428. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  429. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  430. argentoque foras aliud vitroque meare;
  431. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  432. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  433. scilicet id fieri cogit natura viarum
  434. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  435. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  436. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  437. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  438. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  439. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  440. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  441. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  442. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  443. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  444. in medio locus, extemplo primordia ferri
  445. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  446. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  447. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  448. indupedita suis arte conexa cohaeret
  449. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  450. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  451. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  452. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  453. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  454. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  455. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  456. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  457. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  458. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  459. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  460. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  461. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  462. quod, simul a fronte est anelli rarior
  463. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  464. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  465. a tergo quasi provehat atque propellat.
  466. semper enim circum positus res verberat ;
  467. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  468. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  469. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  470. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  471. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  472. denique res omnes debent in corpore habere
  473. , quandoquidem raro sunt corpore et
  474. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  475. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  476. sollicito motu semper iactatur eoque
  477. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  478. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  479. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  480. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  481. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  482. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  483. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  484. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  485. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  486. aere interposito discordia tanta creatur
  487. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  488. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  489. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  490. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  491. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  492. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  493. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  494. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  495. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  496. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  497. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  498. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  499. lignea materies in quo genere esse videtur.
  500. interutrasque igitur ferri natura locata
  501. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  502. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  503. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  504. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  505. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  506. saxa vides primum sola colescere calce.
  507. glutine materies taurino iungitur una,
  508. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  509. quam laxare queant compages taurea vincla.
  510. vitigeni latices aquai fontibus audent
  511. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  512. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  513. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  514. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  515. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  516. denique res auro non aurum copulat una,
  517. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  518. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  519. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  520. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  521. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  522. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  523. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  524. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  525. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  526. inter se quaedam possint coplata teneri;
  527. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  528. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  529. mortiferam possit cladem conflare coorta
  530. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  531. expediam, primum multarum semina rerum
  532. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  533. et contra quae sint morbo mortique necessest
  534. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  535. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  536. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  537. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  538. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  539. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  540. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  541. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  542. temptari procul a patria qui cumque domoque
  543. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  544. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  545. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  546. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  547. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  548. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  549. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  550. tum color et facies hominum distare videntur
  551. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  552. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  553. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  554. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  555. finibus. inde aliis alius locus est inimicus