De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  2. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  3. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  4. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  5. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  6. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  7. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  8. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  9. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  10. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  11. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  12. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  13. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  14. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  15. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  16. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  17. quod fieret naturali varieque volaret
  18. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  19. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  20. et genus humanum frustra plerumque probavit
  21. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  22. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  23. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  24. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  25. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  26. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  27. non radii solis nec lucida tela diei
  28. discutiant, sed naturae species ratioque.
  29. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  30. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  31. esse et nativo consistere corpore caelum,
  32. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  33. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  34. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  35. ---
  36. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  37. currenti spatium praemonstra, callida musa
  38. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  39. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  40. ---
  41. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  42. ---
  43. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  44. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  45. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  46. et faciunt animos humilis formidine divom
  47. depressosque premunt ad terram propterea quod
  48. ignorantia causarum conferre deorum
  49. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  50. quorum operum causas nulla ratione videre
  51. possunt ac fieri divino numine rentur.
  52. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  53. si tamen interea mirantur qua ratione
  54. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  55. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  56. rursus in antiquas referuntur religionis
  57. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  58. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  59. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  60. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  61. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  62. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  63. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  64. delibata deum per te tibi numina sancta
  65. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  66. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  67. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  68. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  69. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  70. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  71. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  72. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  73. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  74. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  75. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  76. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  77. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  78. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  79. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  80. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  81. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  82. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  83. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  84. quorum operum causas nulla ratione videre
  85. possunt ac fieri divino numine rentur.
  86. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  87. propterea quia concurrunt sublime volantes
  88. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  89. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  90. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  91. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  92. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  93. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  94. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  95. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  96. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  97. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  98. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  99. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  100. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  101. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  102. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  103. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  104. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  105. verberibus venti versant planguntque per auras.
  106. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  107. frontibus adversis possint quam de latere ire
  108. diverso motu radentes corpora tractim,
  109. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  110. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  111. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  112. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  113. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  114. cum subito validi venti conlecta procella
  115. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  116. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  117. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  118. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  119. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  120. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  121. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  122. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  123. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  124. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  125. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  126. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  127. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  128. perscindat nubem perfringens impete recto;
  129. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  130. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  131. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  132. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  133. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  134. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  135. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  136. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  137. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  138. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  139. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  140. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  141. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  142. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  143. turbine ventorum comburens impete magno;
  144. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  145. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  146. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  147. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  148. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  149. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  150. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  151. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  152. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  153. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  154. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  155. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  156. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  157. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  158. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  159. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  160. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  161. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  162. e simili causa, concursu natus eodem.
  163. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  164. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  165. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  166. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  167. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  168. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  169. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  170. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  171. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  172. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  173. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  174. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  175. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  176. extructis aliis alias super impete miro.
  177. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  178. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  179. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  180. nubila portabunt venti transversa per auras,
  181. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  182. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  183. in statione locata sepultis undique ventis;
  184. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  185. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  186. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  187. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  188. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  189. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  190. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  191. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  192. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  193. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  194. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  195. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  196. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  197. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  198. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  199. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  200. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  201. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  202. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  203. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  204. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  205. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  206. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  207. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  208. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  209. Quod superest, quali natura praedita constent
  210. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  211. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  212. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  213. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  214. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  215. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  216. constituit natura minutis mobilibusque
  217. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  218. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  219. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  220. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  221. curat item vasis integris vina repente
  222. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  223. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  224. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  225. mobiliter soluens differt primordia vini.
  226. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  227. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  228. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  229. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  230. fiant ut possint ictu discludere turris,
  231. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  232. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  233. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  234. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  235. expediam neque te in promissis plura morabor.
  236. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  237. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  238. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  239. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  240. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  241. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  242. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  243. adeo tetra nimborum nocte coorta
  244. inpendent atrae formidinis ora superne,
  245. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  246. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  247. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  248. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  249. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  250. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  251. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  252. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  253. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  254. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  255. multa forent multis exempto nubila sole;
  256. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  257. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  258. si non extructis foret alte nubibus aether.
  259. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  260. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  261. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  262. semina habere cavas nubes et multa necessest
  263. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  264. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  265. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  266. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  267. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  268. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  269. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  270. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  271. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  272. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  273. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  274. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  275. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  276. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  277. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  278. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  279. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  280. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  281. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  282. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  283. tantus discidio nubis ventique procella
  284. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  285. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  286. incidit in validam maturo culmine nubem;
  287. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  288. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  289. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  290. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  291. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  292. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  293. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  294. atque alia ex ipso conradens portat
  295. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  296. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  297. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  298. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  299. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  300. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  301. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  302. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  303. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  304. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  305. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  306. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  307. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  308. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  309. nec temere omnino plane vis frigida venti
  310. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  311. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  312. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  313. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  314. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  315. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  316. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  317. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  318. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  319. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  320. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  321. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  322. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  323. non igitur multis offensibus in remorando
  324. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  325. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  326. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  327. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  328. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  329. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  330. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  331. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  332. et validas auget viris et roborat ictum;
  333. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  334. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  335. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  336. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  337. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  338. incolumisque venit per res atque integra transit
  339. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  340. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  341. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  342. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  343. conferve facit, e parvis quia facta minute
  344. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  345. quae facile insinuantur et insinuata repente
  346. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  347. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  348. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  349. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  350. frigore enim desunt ignes ventique calore
  351. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  352. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  353. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  354. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  355. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  356. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  357. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  358. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  359. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  360. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  361. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  362. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  363. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  364. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  365. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  366. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  367. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  368. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  369. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  370. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  371. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  372. indicia occultae divum perquirere mentis,
  373. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  374. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  375. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  376. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  377. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  378. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  379. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  380. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  381. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  382. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  383. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  384. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  385. turbine caelesti subito correptus et igni?
  386. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  387. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  388. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  389. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  390. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  391. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  392. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  393. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  394. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  395. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  396. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  397. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  398. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  399. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  400. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  401. et simul in multas partis qui credere possis
  402. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  403. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  404. at saepest numero factum fierique necessest,
  405. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  406. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  407. postremo cur sancta deum delubra suasque
  408. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  409. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  410. demit imaginibus violento volnere honorem?
  411. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  412. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  413. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  414. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  415. in mare qua missi veniant ratione superne.
  416. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  417. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  418. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  419. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  420. navigia in summum veniant vexata periclum.
  421. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  422. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  423. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  424. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  425. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  426. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  427. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  428. versabundus enim turbo descendit et illam
  429. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  430. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  431. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  432. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  433. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  434. vertex conradens ex semina nubis
  435. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  436. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  437. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  438. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  439. officere in terris, apparet crebrius idem
  440. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  441. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  442. hoc super in caeli spatio coiere repente
  443. asperiora, modis quae possint indupedita
  444. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  445. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  446. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  447. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  448. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  449. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  450. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  451. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  452. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  453. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  454. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  455. hic demum fit uti turba maiore coorta
  456. et condensa queant apparere et simul ipso
  457. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  458. nam loca declarat sursum ventosa patere
  459. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  460. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  461. corpora naturam declarant litore vestis
  462. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  463. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  464. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  465. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  466. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  467. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  468. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  469. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  470. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  471. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  472. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  473. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  474. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  475. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  476. esse infinitam docui, quantaque volarent
  477. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  478. immemorabile per spatium transire solerent.
  479. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  480. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  481. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  482. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  483. et quasi per magni circum spiracula mundi
  484. exitus introitusque elementis redditus extat.
  485. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  486. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  487. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  488. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  489. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  490. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  491. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  492. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  493. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  494. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  495. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  496. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  497. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  498. multa modis multis convenere undique adaucta,
  499. confertae nubes umorem mittere certant
  500. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  501. copia nimborum turba maiore coacta
  502. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  503. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  504. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  505. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  506. cera super calido tabescens multa liquescat.
  507. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  508. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  509. at retinere diu pluviae longumque morari
  510. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  511. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  512. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  513. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  514. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  515. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  516. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  517. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  518. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  519. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  520. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  521. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  522. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  523. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  524. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  525. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  526. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  527. supter item ut supera ventosis undique plenam
  528. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  529. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  530. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  531. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  532. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  533. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  534. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  535. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  536. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  537. concussu late disserpunt inde tremores.
  538. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  539. tecta viam propter non magno pondere tota,
  540. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  541. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  542. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  543. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  544. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  545. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  546. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  547. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  548. collectus parte ex una procumbit et urget
  549. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  550. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  551. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  552. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  553. inclinata minent in eandem prodita partem
  554. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  555. et metuunt magni naturam credere mundi