De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  2. et faciunt animos humilis formidine divom
  3. depressosque premunt ad terram propterea quod
  4. ignorantia causarum conferre deorum
  5. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  6. quorum operum causas nulla ratione videre
  7. possunt ac fieri divino numine rentur.
  8. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  9. si tamen interea mirantur qua ratione
  10. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  11. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  12. rursus in antiquas referuntur religionis
  13. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  14. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  15. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  16. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  17. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  18. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  19. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  20. delibata deum per te tibi numina sancta
  21. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  22. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  23. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  24. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  25. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  26. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  27. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  28. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.