De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  2. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  3. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  4. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  5. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  6. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  7. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  8. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  9. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  10. concussu late disserpunt inde tremores.
  11. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  12. tecta viam propter non magno pondere tota,
  13. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  14. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  15. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  16. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  17. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  18. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  19. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  20. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  21. collectus parte ex una procumbit et urget
  22. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  23. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  24. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  25. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  26. inclinata minent in eandem prodita partem
  27. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  28. et metuunt magni naturam credere mundi
  29. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  30. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  31. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  32. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  33. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  34. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  35. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  36. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  37. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  38. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  39. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  40. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  41. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  42. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  43. in loca se cava terrai coniecit ibique
  44. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  45. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  46. exagitata foras erumpitur et simul altam
  47. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  48. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  49. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  50. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  51. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  52. motibus in terris et multae per mare pessum
  53. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  54. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  55. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  56. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  57. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  58. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  59. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  60. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  61. terrai ne dissoluat natura repente,
  62. neu distracta suum late dispandat hiatum
  63. idque suis confusa velit complere ruinis.
  64. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  65. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  66. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  67. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  68. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  69. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  70. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  71. ---
  72. Principio mare mirantur non reddere maius
  73. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  74. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  75. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  76. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  77. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  78. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  79. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  80. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  81. quippe videmus enim vestis umore madentis
  82. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  83. at pelage multa et late substrata videmus.
  84. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  85. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  86. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  87. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  88. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  89. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  90. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  91. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  92. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  93. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  94. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  95. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  96. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  97. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  98. in terras itidem manare ex aequore salso;
  99. percolatur enim virus retroque remanat
  100. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  101. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  102. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  103. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  104. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  105. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  106. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  107. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  108. fumida cum caeli scintillare omnia templa