De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  2. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  3. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  4. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  5. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  6. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  7. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  8. versabundus enim turbo descendit et illam
  9. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  10. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  11. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  12. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  13. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  14. vertex conradens ex semina nubis
  15. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  16. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  17. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  18. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  19. officere in terris, apparet crebrius idem
  20. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  21. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  22. hoc super in caeli spatio coiere repente
  23. asperiora, modis quae possint indupedita
  24. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  25. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  26. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  27. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  28. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  29. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  30. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  31. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  32. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  33. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  34. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  35. hic demum fit uti turba maiore coorta
  36. et condensa queant apparere et simul ipso
  37. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  38. nam loca declarat sursum ventosa patere
  39. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  40. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  41. corpora naturam declarant litore vestis
  42. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  43. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  44. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  45. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  46. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  47. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  48. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  49. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  50. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  51. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  52. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  53. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  54. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  55. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  56. esse infinitam docui, quantaque volarent
  57. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  58. immemorabile per spatium transire solerent.
  59. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  60. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  61. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  62. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  63. et quasi per magni circum spiracula mundi
  64. exitus introitusque elementis redditus extat.
  65. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  66. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  67. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  68. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  69. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  70. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  71. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  72. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  73. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  74. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  75. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  76. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  77. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  78. multa modis multis convenere undique adaucta,
  79. confertae nubes umorem mittere certant
  80. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  81. copia nimborum turba maiore coacta
  82. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  83. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  84. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  85. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  86. cera super calido tabescens multa liquescat.
  87. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  88. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  89. at retinere diu pluviae longumque morari
  90. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  91. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  92. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  93. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  94. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  95. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  96. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  97. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  98. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  99. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  100. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  101. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  102. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  103. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  104. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  105. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  106. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  107. supter item ut supera ventosis undique plenam