De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. supter item ut supera ventosis undique plenam
  2. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  3. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  4. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  5. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  6. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  7. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  8. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  9. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  10. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  11. concussu late disserpunt inde tremores.
  12. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  13. tecta viam propter non magno pondere tota,
  14. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  15. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  16. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  17. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  18. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  19. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  20. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  21. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  22. collectus parte ex una procumbit et urget
  23. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  24. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  25. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  26. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  27. inclinata minent in eandem prodita partem
  28. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  29. et metuunt magni naturam credere mundi
  30. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  31. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  32. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  33. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  34. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  35. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  36. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  37. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  38. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  39. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  40. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  41. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  42. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  43. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  44. in loca se cava terrai coniecit ibique
  45. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  46. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  47. exagitata foras erumpitur et simul altam
  48. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  49. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  50. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  51. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  52. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  53. motibus in terris et multae per mare pessum
  54. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  55. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  56. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  57. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  58. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  59. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  60. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  61. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  62. terrai ne dissoluat natura repente,
  63. neu distracta suum late dispandat hiatum
  64. idque suis confusa velit complere ruinis.
  65. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  66. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  67. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  68. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  69. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  70. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  71. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  72. ---
  73. Principio mare mirantur non reddere maius
  74. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  75. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  76. adde vagos imbris tempestatesque volantes,