De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  2. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  3. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  4. hic demum fit uti turba maiore coorta
  5. et condensa queant apparere et simul ipso
  6. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  7. nam loca declarat sursum ventosa patere
  8. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  9. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  10. corpora naturam declarant litore vestis
  11. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  12. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  13. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  14. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  15. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  16. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  17. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  18. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  19. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  20. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  21. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  22. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  23. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  24. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  25. esse infinitam docui, quantaque volarent
  26. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  27. immemorabile per spatium transire solerent.
  28. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  29. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  30. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  31. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  32. et quasi per magni circum spiracula mundi
  33. exitus introitusque elementis redditus extat.
  34. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  35. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  36. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  37. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  38. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  39. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  40. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  41. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  42. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  43. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  44. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  45. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  46. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  47. multa modis multis convenere undique adaucta,
  48. confertae nubes umorem mittere certant
  49. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  50. copia nimborum turba maiore coacta
  51. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  52. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  53. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  54. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  55. cera super calido tabescens multa liquescat.
  56. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  57. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  58. at retinere diu pluviae longumque morari
  59. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  60. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  61. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  62. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  63. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  64. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  65. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  66. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  67. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  68. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  69. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  70. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  71. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  72. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  73. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  74. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  75. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis