De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  2. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  3. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  4. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  5. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  6. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  7. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  8. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  9. supter item ut supera ventosis undique plenam
  10. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  11. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  12. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  13. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  14. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  15. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  16. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  17. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  18. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  19. concussu late disserpunt inde tremores.
  20. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  21. tecta viam propter non magno pondere tota,
  22. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  23. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  24. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  25. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  26. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  27. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  28. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  29. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  30. collectus parte ex una procumbit et urget
  31. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  32. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  33. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  34. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  35. inclinata minent in eandem prodita partem
  36. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  37. et metuunt magni naturam credere mundi
  38. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  39. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  40. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  41. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  42. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  43. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  44. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  45. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  46. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  47. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  48. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  49. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  50. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  51. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  52. in loca se cava terrai coniecit ibique
  53. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  54. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  55. exagitata foras erumpitur et simul altam
  56. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  57. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  58. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  59. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  60. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  61. motibus in terris et multae per mare pessum
  62. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  63. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  64. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  65. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  66. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  67. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  68. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  69. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  70. terrai ne dissoluat natura repente,
  71. neu distracta suum late dispandat hiatum
  72. idque suis confusa velit complere ruinis.
  73. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  74. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  75. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  76. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  77. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  78. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  79. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  80. ---
  81. Principio mare mirantur non reddere maius
  82. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  83. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  84. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  85. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  86. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  87. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  88. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  89. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  90. quippe videmus enim vestis umore madentis
  91. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  92. at pelage multa et late substrata videmus.
  93. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  94. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  95. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  96. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  97. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  98. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  99. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  100. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  101. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  102. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  103. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  104. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  105. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  106. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  107. in terras itidem manare ex aequore salso;
  108. percolatur enim virus retroque remanat
  109. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  110. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  111. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  112. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  113. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  114. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  115. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  116. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  117. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  118. cernentes pavida complebant pectora cura,
  119. quid moliretur rerum natura novarum.
  120. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  121. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  122. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  123. et videas caelum summai totius unum
  124. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  125. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  126. quod bene propositum si plane contueare
  127. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  128. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  129. accepit calido febrim fervore coortam
  130. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  131. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  132. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  133. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  134. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  135. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  136. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  137. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  138. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  139. ex infinito satis omnia suppeditare,
  140. unde repente queat tellus concussa moveri
  141. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  142. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  143. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  144. et tempestates pluviae graviore coortu
  145. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  146. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  147. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  148. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  149. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  150. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  151. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  152. nil sint ad summam summai totius omnem.
  153. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  154. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  155. expediam. primum totius subcava montis
  156. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  157. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  158. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  159. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  160. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  161. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  162. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  163. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  164. differt et crassa volvit caligine fumum
  165. extruditque simul mirando pondere saxa;
  166. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  167. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  168. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  169. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  170. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  171. ---
  172. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  173. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  174. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  175. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  176. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  177. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  178. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  179. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  180. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  181. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  182. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  183. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  184. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  185. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  186. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  187. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  188. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  189. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  190. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  191. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  192. cogentes sursus replent coguntque manere.
  193. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  194. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  195. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  196. inter nigra virum percocto saecla colore
  197. exoriens penitus media ab regione diei.
  198. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  199. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  200. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  201. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  202. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  203. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  204. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  205. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  206. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  207. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  208. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  209. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  210. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  211. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  212. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  213. expediam, quali natura praedita constent.
  214. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  215. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  216. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  217. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  218. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  219. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  220. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  221. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  222. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  223. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  224. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  225. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  226. cornices, non cum fumant altaria donis;
  227. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  228. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  229. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  230. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  231. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  232. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  233. manibus ut si sint divis mactata repente.
  234. omnia quae naturali ratione geruntur,
  235. et quibus e fiant causis apparet origo;
  236. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  237. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  238. ducere forte deos manis inferne reamur,
  239. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  240. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  241. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  242. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  243. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  244. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  245. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  246. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  247. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  248. res ad vitai rationem ostendimus ante
  249. propter dissimilem naturam dissimilisque
  250. texturas inter sese primasque figuras.
  251. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  252. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  253. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  254. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  255. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  256. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  257. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  258. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  259. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  260. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  261. floris odore hominem taetro consueta necare.
  262. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  263. multa modis multis multarum semina rerum
  264. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  265. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  266. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  267. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  268. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  269. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  270. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  271. multaque praeterea languentia membra per artus
  272. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  273. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  274. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  275. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  276. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  277. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  278. at cum membra domans percepit fervida febris,
  279. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  280. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  281. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  282. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  283. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  284. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  285. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  286. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  287. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  288. quam soleant et quam vitai copia desit,
  289. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  290. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  291. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  292. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  293. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  294. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  295. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  296. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  297. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  298. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  299. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  300. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  301. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  302. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  303. propterea quod magna mali fit copia circum.
  304. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  305. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  306. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  307. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  308. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  309. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  310. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  311. scilicet in terram delabi pondere cogit
  312. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  313. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  314. ---
  315. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  316. arescit quia terra calore et semina si qua
  317. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  318. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  319. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  320. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  321. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  322. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  323. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  324. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  325. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  326. sole putant subter terras fervescere partim,
  327. nox ubi terribili terras caligine texit.
  328. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  329. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  330. non quierit calidum supera de reddere parte,
  331. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  332. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  333. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  334. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  335. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  336. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  337. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  338. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  339. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  340. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  341. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  342. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  343. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  344. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  345. et rare fecit calido miscente vapore,
  346. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  347. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  348. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  349. praeterea solis radiis iactatur aquai
  350. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  351. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  352. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  353. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  354. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  355. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  356. taedaque consimili ratione accensa per undas
  357. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  358. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  359. semina de terraque necessest funditus ipsa
  360. ignis corpora per totum consurgere fontem
  361. et simul exspirare foras exireque in auras,
  362. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  363. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  364. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  365. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  366. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  367. et multis aliis praebet regionibus aequor
  368. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  369. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  370. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  371. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  372. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  373. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  374. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  375. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  376. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  377. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  378. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  379. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  380. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  381. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  382. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,