De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  2. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  3. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  4. turbine ventorum comburens impete magno;
  5. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  6. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  7. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  8. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  9. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  10. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  11. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  12. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  13. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  14. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  15. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  16. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  17. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  18. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  19. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  20. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  21. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  22. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  23. e simili causa, concursu natus eodem.
  24. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  25. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  26. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  27. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  28. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  29. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  30. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  31. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  32. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  33. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  34. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  35. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  36. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  37. extructis aliis alias super impete miro.
  38. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  39. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  40. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  41. nubila portabunt venti transversa per auras,
  42. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  43. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  44. in statione locata sepultis undique ventis;
  45. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  46. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  47. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  48. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  49. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  50. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  51. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  52. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  53. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  54. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  55. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  56. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  57. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  58. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  59. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  60. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  61. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  62. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  63. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  64. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  65. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  66. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  67. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  68. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  69. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  70. Quod superest, quali natura praedita constent
  71. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  72. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  73. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  74. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  75. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  76. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  77. constituit natura minutis mobilibusque
  78. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  79. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  80. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  81. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  82. curat item vasis integris vina repente
  83. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  84. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  85. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  86. mobiliter soluens differt primordia vini.
  87. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  88. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  89. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  90. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  91. fiant ut possint ictu discludere turris,
  92. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  93. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  94. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  95. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  96. expediam neque te in promissis plura morabor.
  97. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  98. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  99. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  100. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  101. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  102. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  103. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  104. adeo tetra nimborum nocte coorta
  105. inpendent atrae formidinis ora superne,
  106. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  107. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  108. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  109. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  110. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  111. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  112. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  113. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  114. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  115. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  116. multa forent multis exempto nubila sole;
  117. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  118. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  119. si non extructis foret alte nubibus aether.
  120. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  121. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  122. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  123. semina habere cavas nubes et multa necessest
  124. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  125. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  126. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  127. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  128. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  129. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  130. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  131. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  132. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  133. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  134. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  135. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  136. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  137. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  138. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  139. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  140. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  141. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  142. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  143. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  144. tantus discidio nubis ventique procella
  145. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  146. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  147. incidit in validam maturo culmine nubem;
  148. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  149. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  150. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  151. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  152. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  153. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  154. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  155. atque alia ex ipso conradens portat
  156. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  157. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  158. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  159. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  160. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  161. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  162. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  163. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  164. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  165. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  166. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  167. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  168. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  169. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  170. nec temere omnino plane vis frigida venti
  171. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  172. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  173. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  174. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  175. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  176. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  177. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  178. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  179. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  180. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  181. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  182. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  183. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  184. non igitur multis offensibus in remorando
  185. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  186. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  187. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  188. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  189. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  190. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  191. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  192. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  193. et validas auget viris et roborat ictum;
  194. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  195. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  196. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  197. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  198. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  199. incolumisque venit per res atque integra transit
  200. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  201. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  202. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  203. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  204. conferve facit, e parvis quia facta minute
  205. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  206. quae facile insinuantur et insinuata repente
  207. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  208. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  209. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  210. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  211. frigore enim desunt ignes ventique calore
  212. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  213. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  214. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  215. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  216. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  217. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  218. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  219. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  220. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  221. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  222. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  223. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  224. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  225. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  226. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  227. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  228. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  229. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  230. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  231. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  232. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  233. indicia occultae divum perquirere mentis,
  234. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  235. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  236. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  237. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  238. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  239. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  240. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  241. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  242. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  243. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  244. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  245. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  246. turbine caelesti subito correptus et igni?
  247. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  248. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  249. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  250. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  251. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  252. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  253. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  254. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  255. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  256. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  257. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  258. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  259. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  260. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  261. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  262. et simul in multas partis qui credere possis
  263. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  264. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  265. at saepest numero factum fierique necessest,
  266. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  267. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  268. postremo cur sancta deum delubra suasque
  269. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  270. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  271. demit imaginibus violento volnere honorem?
  272. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  273. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  274. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  275. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  276. in mare qua missi veniant ratione superne.
  277. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  278. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  279. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  280. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  281. navigia in summum veniant vexata periclum.
  282. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  283. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  284. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  285. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  286. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  287. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  288. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  289. versabundus enim turbo descendit et illam
  290. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  291. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  292. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  293. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  294. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  295. vertex conradens ex semina nubis
  296. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  297. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  298. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  299. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  300. officere in terris, apparet crebrius idem
  301. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  302. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  303. hoc super in caeli spatio coiere repente
  304. asperiora, modis quae possint indupedita
  305. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  306. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  307. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  308. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  309. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  310. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  311. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  312. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  313. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  314. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  315. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  316. hic demum fit uti turba maiore coorta
  317. et condensa queant apparere et simul ipso
  318. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  319. nam loca declarat sursum ventosa patere
  320. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  321. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  322. corpora naturam declarant litore vestis
  323. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  324. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  325. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  326. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  327. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  328. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  329. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  330. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  331. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  332. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  333. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  334. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  335. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  336. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  337. esse infinitam docui, quantaque volarent
  338. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  339. immemorabile per spatium transire solerent.
  340. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  341. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  342. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  343. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  344. et quasi per magni circum spiracula mundi
  345. exitus introitusque elementis redditus extat.
  346. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  347. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  348. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  349. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  350. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  351. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  352. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  353. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  354. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  355. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  356. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  357. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  358. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  359. multa modis multis convenere undique adaucta,
  360. confertae nubes umorem mittere certant
  361. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  362. copia nimborum turba maiore coacta
  363. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  364. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  365. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  366. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  367. cera super calido tabescens multa liquescat.
  368. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  369. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  370. at retinere diu pluviae longumque morari
  371. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  372. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  373. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  374. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  375. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  376. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  377. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  378. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  379. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum