De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  2. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  3. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  4. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  5. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  6. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  7. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  8. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  9. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  10. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  11. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  12. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  13. supter item ut supera ventosis undique plenam
  14. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  15. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  16. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  17. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  18. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  19. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  20. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  21. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  22. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  23. concussu late disserpunt inde tremores.
  24. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  25. tecta viam propter non magno pondere tota,
  26. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  27. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  28. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  29. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  30. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  31. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  32. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  33. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  34. collectus parte ex una procumbit et urget
  35. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  36. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  37. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  38. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  39. inclinata minent in eandem prodita partem
  40. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  41. et metuunt magni naturam credere mundi
  42. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  43. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  44. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  45. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  46. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  47. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  48. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  49. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  50. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  51. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  52. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  53. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  54. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  55. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  56. in loca se cava terrai coniecit ibique
  57. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  58. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  59. exagitata foras erumpitur et simul altam
  60. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  61. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  62. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  63. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  64. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  65. motibus in terris et multae per mare pessum
  66. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  67. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  68. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  69. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  70. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  71. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  72. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  73. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  74. terrai ne dissoluat natura repente,
  75. neu distracta suum late dispandat hiatum
  76. idque suis confusa velit complere ruinis.
  77. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  78. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  79. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  80. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  81. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  82. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  83. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  84. ---
  85. Principio mare mirantur non reddere maius
  86. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  87. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  88. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  89. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  90. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  91. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  92. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  93. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  94. quippe videmus enim vestis umore madentis
  95. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  96. at pelage multa et late substrata videmus.
  97. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  98. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  99. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  100. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  101. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  102. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  103. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  104. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  105. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  106. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  107. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  108. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  109. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  110. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  111. in terras itidem manare ex aequore salso;
  112. percolatur enim virus retroque remanat
  113. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  114. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  115. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  116. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  117. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  118. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  119. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  120. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  121. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  122. cernentes pavida complebant pectora cura,
  123. quid moliretur rerum natura novarum.
  124. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  125. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  126. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  127. et videas caelum summai totius unum
  128. quam sit parvula pars et quam multesima constet