De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  2. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  3. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  4. cera super calido tabescens multa liquescat.
  5. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  6. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  7. at retinere diu pluviae longumque morari
  8. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  9. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  10. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  11. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  12. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  13. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  14. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  15. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  16. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  17. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  18. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  19. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  20. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  21. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  22. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  23. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  24. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  25. supter item ut supera ventosis undique plenam
  26. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  27. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  28. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  29. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  30. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  31. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  32. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  33. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  34. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  35. concussu late disserpunt inde tremores.
  36. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  37. tecta viam propter non magno pondere tota,
  38. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  39. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  40. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  41. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  42. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  43. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  44. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  45. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  46. collectus parte ex una procumbit et urget
  47. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  48. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  49. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  50. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  51. inclinata minent in eandem prodita partem
  52. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  53. et metuunt magni naturam credere mundi
  54. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  55. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  56. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  57. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  58. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  59. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  60. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  61. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  62. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  63. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  64. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  65. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  66. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  67. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  68. in loca se cava terrai coniecit ibique
  69. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  70. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  71. exagitata foras erumpitur et simul altam
  72. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  73. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  74. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  75. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  76. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  77. motibus in terris et multae per mare pessum
  78. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  79. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  80. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  81. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  82. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  83. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  84. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  85. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  86. terrai ne dissoluat natura repente,