De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  2. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  3. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  4. navigia in summum veniant vexata periclum.
  5. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  6. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  7. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  8. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  9. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  10. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  11. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  12. versabundus enim turbo descendit et illam
  13. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  14. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  15. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  16. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  17. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  18. vertex conradens ex semina nubis
  19. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  20. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  21. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  22. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  23. officere in terris, apparet crebrius idem
  24. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  25. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  26. hoc super in caeli spatio coiere repente
  27. asperiora, modis quae possint indupedita
  28. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  29. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  30. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  31. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  32. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  33. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  34. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  35. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  36. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  37. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  38. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  39. hic demum fit uti turba maiore coorta
  40. et condensa queant apparere et simul ipso
  41. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  42. nam loca declarat sursum ventosa patere
  43. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  44. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  45. corpora naturam declarant litore vestis
  46. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  47. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  48. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  49. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  50. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  51. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  52. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  53. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  54. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  55. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  56. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  57. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  58. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  59. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  60. esse infinitam docui, quantaque volarent
  61. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  62. immemorabile per spatium transire solerent.
  63. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  64. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  65. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  66. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  67. et quasi per magni circum spiracula mundi
  68. exitus introitusque elementis redditus extat.
  69. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  70. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  71. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  72. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  73. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  74. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  75. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  76. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  77. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  78. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  79. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  80. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  81. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  82. multa modis multis convenere undique adaucta,
  83. confertae nubes umorem mittere certant
  84. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  85. copia nimborum turba maiore coacta
  86. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.