De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  2. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  3. ---
  4. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  5. ---
  6. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  7. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  8. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  9. et faciunt animos humilis formidine divom
  10. depressosque premunt ad terram propterea quod
  11. ignorantia causarum conferre deorum
  12. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  13. quorum operum causas nulla ratione videre
  14. possunt ac fieri divino numine rentur.
  15. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  16. si tamen interea mirantur qua ratione
  17. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  18. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  19. rursus in antiquas referuntur religionis
  20. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  21. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  22. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  23. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  24. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  25. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  26. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  27. delibata deum per te tibi numina sancta
  28. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  29. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  30. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  31. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  32. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  33. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  34. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  35. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  36. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  37. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  38. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  39. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  40. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  41. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  42. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  43. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  44. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  45. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  46. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  47. quorum operum causas nulla ratione videre
  48. possunt ac fieri divino numine rentur.
  49. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  50. propterea quia concurrunt sublime volantes
  51. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  52. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  53. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  54. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  55. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  56. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  57. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  58. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  59. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  60. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  61. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  62. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  63. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  64. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  65. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  66. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  67. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  68. verberibus venti versant planguntque per auras.
  69. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  70. frontibus adversis possint quam de latere ire
  71. diverso motu radentes corpora tractim,
  72. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  73. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  74. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  75. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  76. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  77. cum subito validi venti conlecta procella
  78. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  79. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  80. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  81. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  82. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  83. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  84. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  85. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  86. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  87. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  88. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  89. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  90. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  91. perscindat nubem perfringens impete recto;
  92. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  93. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  94. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  95. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  96. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  97. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  98. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  99. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  100. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  101. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  102. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  103. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  104. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  105. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  106. turbine ventorum comburens impete magno;
  107. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  108. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  109. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  110. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  111. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  112. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  113. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  114. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  115. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  116. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  117. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  118. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  119. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  120. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  121. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  122. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  123. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  124. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  125. e simili causa, concursu natus eodem.
  126. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  127. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  128. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  129. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  130. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  131. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  132. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  133. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  134. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  135. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  136. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  137. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  138. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  139. extructis aliis alias super impete miro.
  140. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  141. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  142. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  143. nubila portabunt venti transversa per auras,
  144. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  145. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  146. in statione locata sepultis undique ventis;
  147. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  148. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  149. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  150. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  151. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  152. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  153. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  154. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  155. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  156. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  157. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  158. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  159. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  160. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  161. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  162. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  163. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  164. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  165. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  166. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  167. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  168. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  169. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  170. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  171. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  172. Quod superest, quali natura praedita constent
  173. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  174. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  175. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  176. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  177. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  178. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  179. constituit natura minutis mobilibusque
  180. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  181. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  182. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  183. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  184. curat item vasis integris vina repente
  185. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  186. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  187. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  188. mobiliter soluens differt primordia vini.
  189. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  190. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  191. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  192. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  193. fiant ut possint ictu discludere turris,
  194. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  195. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  196. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  197. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  198. expediam neque te in promissis plura morabor.
  199. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  200. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  201. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  202. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  203. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  204. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  205. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  206. adeo tetra nimborum nocte coorta
  207. inpendent atrae formidinis ora superne,
  208. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  209. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  210. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  211. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  212. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  213. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  214. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  215. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  216. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  217. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  218. multa forent multis exempto nubila sole;
  219. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  220. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  221. si non extructis foret alte nubibus aether.
  222. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  223. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  224. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  225. semina habere cavas nubes et multa necessest
  226. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  227. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  228. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  229. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  230. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  231. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  232. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  233. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  234. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  235. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  236. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  237. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  238. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  239. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  240. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  241. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  242. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  243. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  244. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  245. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  246. tantus discidio nubis ventique procella
  247. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  248. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  249. incidit in validam maturo culmine nubem;
  250. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  251. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  252. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  253. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  254. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  255. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  256. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  257. atque alia ex ipso conradens portat
  258. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  259. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  260. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  261. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  262. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  263. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  264. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  265. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  266. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  267. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  268. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  269. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  270. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  271. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  272. nec temere omnino plane vis frigida venti
  273. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  274. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  275. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  276. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  277. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  278. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  279. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  280. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  281. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  282. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  283. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  284. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  285. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  286. non igitur multis offensibus in remorando
  287. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  288. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  289. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  290. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  291. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  292. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  293. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  294. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  295. et validas auget viris et roborat ictum;
  296. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  297. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  298. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  299. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  300. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  301. incolumisque venit per res atque integra transit
  302. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  303. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  304. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  305. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  306. conferve facit, e parvis quia facta minute
  307. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  308. quae facile insinuantur et insinuata repente
  309. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  310. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  311. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  312. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  313. frigore enim desunt ignes ventique calore
  314. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  315. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  316. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  317. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  318. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  319. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  320. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  321. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  322. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  323. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  324. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  325. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  326. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  327. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  328. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  329. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  330. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  331. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  332. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  333. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  334. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  335. indicia occultae divum perquirere mentis,
  336. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  337. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  338. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  339. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  340. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  341. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  342. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  343. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  344. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  345. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  346. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  347. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  348. turbine caelesti subito correptus et igni?
  349. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  350. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  351. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  352. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  353. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  354. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  355. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  356. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  357. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  358. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  359. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  360. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  361. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  362. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  363. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  364. et simul in multas partis qui credere possis
  365. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  366. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  367. at saepest numero factum fierique necessest,
  368. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  369. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  370. postremo cur sancta deum delubra suasque
  371. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  372. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  373. demit imaginibus violento volnere honorem?
  374. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  375. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  376. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  377. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  378. in mare qua missi veniant ratione superne.
  379. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  380. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  381. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  382. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  383. navigia in summum veniant vexata periclum.
  384. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  385. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  386. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  387. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  388. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  389. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  390. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  391. versabundus enim turbo descendit et illam
  392. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  393. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  394. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  395. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  396. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  397. vertex conradens ex semina nubis
  398. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  399. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  400. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  401. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  402. officere in terris, apparet crebrius idem
  403. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  404. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  405. hoc super in caeli spatio coiere repente
  406. asperiora, modis quae possint indupedita
  407. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  408. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  409. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  410. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  411. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  412. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  413. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  414. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  415. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  416. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  417. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  418. hic demum fit uti turba maiore coorta
  419. et condensa queant apparere et simul ipso
  420. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  421. nam loca declarat sursum ventosa patere
  422. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  423. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  424. corpora naturam declarant litore vestis
  425. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  426. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  427. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  428. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  429. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  430. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  431. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  432. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  433. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  434. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  435. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  436. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  437. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  438. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  439. esse infinitam docui, quantaque volarent
  440. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  441. immemorabile per spatium transire solerent.
  442. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  443. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  444. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  445. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  446. et quasi per magni circum spiracula mundi
  447. exitus introitusque elementis redditus extat.
  448. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  449. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  450. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  451. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  452. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  453. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  454. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  455. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  456. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  457. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  458. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  459. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  460. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  461. multa modis multis convenere undique adaucta,
  462. confertae nubes umorem mittere certant
  463. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  464. copia nimborum turba maiore coacta
  465. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  466. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  467. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  468. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  469. cera super calido tabescens multa liquescat.
  470. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  471. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  472. at retinere diu pluviae longumque morari
  473. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  474. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  475. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  476. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  477. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  478. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  479. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  480. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  481. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  482. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  483. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  484. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  485. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  486. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  487. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  488. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  489. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  490. supter item ut supera ventosis undique plenam
  491. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  492. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  493. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  494. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  495. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  496. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  497. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  498. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  499. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  500. concussu late disserpunt inde tremores.
  501. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  502. tecta viam propter non magno pondere tota,
  503. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  504. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  505. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  506. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  507. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  508. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  509. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  510. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  511. collectus parte ex una procumbit et urget
  512. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  513. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  514. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  515. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  516. inclinata minent in eandem prodita partem
  517. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  518. et metuunt magni naturam credere mundi
  519. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  520. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  521. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  522. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  523. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  524. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  525. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  526. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  527. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  528. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  529. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  530. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  531. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  532. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  533. in loca se cava terrai coniecit ibique
  534. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  535. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  536. exagitata foras erumpitur et simul altam
  537. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  538. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  539. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  540. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  541. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  542. motibus in terris et multae per mare pessum
  543. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  544. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  545. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  546. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  547. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  548. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  549. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  550. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  551. terrai ne dissoluat natura repente,
  552. neu distracta suum late dispandat hiatum
  553. idque suis confusa velit complere ruinis.
  554. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  555. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  556. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  557. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  558. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  559. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  560. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  561. ---
  562. Principio mare mirantur non reddere maius
  563. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  564. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  565. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  566. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  567. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  568. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  569. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  570. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  571. quippe videmus enim vestis umore madentis
  572. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  573. at pelage multa et late substrata videmus.
  574. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  575. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  576. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  577. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  578. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  579. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  580. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  581. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  582. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  583. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  584. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  585. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  586. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  587. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  588. in terras itidem manare ex aequore salso;
  589. percolatur enim virus retroque remanat
  590. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  591. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  592. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  593. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  594. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  595. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  596. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  597. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  598. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  599. cernentes pavida complebant pectora cura,
  600. quid moliretur rerum natura novarum.
  601. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  602. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  603. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  604. et videas caelum summai totius unum
  605. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  606. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  607. quod bene propositum si plane contueare
  608. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  609. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  610. accepit calido febrim fervore coortam
  611. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  612. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  613. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  614. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  615. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  616. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  617. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  618. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  619. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  620. ex infinito satis omnia suppeditare,
  621. unde repente queat tellus concussa moveri
  622. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  623. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  624. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  625. et tempestates pluviae graviore coortu
  626. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  627. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  628. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  629. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  630. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  631. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  632. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  633. nil sint ad summam summai totius omnem.
  634. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  635. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  636. expediam. primum totius subcava montis
  637. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  638. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  639. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  640. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  641. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  642. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  643. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  644. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  645. differt et crassa volvit caligine fumum
  646. extruditque simul mirando pondere saxa;
  647. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  648. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  649. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  650. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  651. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  652. ---
  653. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  654. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  655. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  656. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  657. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  658. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  659. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  660. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  661. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  662. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  663. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  664. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  665. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  666. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  667. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  668. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  669. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  670. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  671. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  672. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  673. cogentes sursus replent coguntque manere.
  674. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  675. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  676. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  677. inter nigra virum percocto saecla colore
  678. exoriens penitus media ab regione diei.
  679. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  680. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  681. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  682. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  683. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  684. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  685. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  686. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  687. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  688. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  689. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  690. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  691. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  692. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  693. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  694. expediam, quali natura praedita constent.
  695. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  696. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  697. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  698. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  699. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  700. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  701. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  702. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  703. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  704. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  705. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  706. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  707. cornices, non cum fumant altaria donis;
  708. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  709. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  710. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  711. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  712. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  713. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  714. manibus ut si sint divis mactata repente.
  715. omnia quae naturali ratione geruntur,
  716. et quibus e fiant causis apparet origo;
  717. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  718. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  719. ducere forte deos manis inferne reamur,
  720. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  721. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  722. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  723. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  724. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  725. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  726. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  727. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  728. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  729. res ad vitai rationem ostendimus ante
  730. propter dissimilem naturam dissimilisque
  731. texturas inter sese primasque figuras.
  732. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  733. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  734. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  735. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  736. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  737. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  738. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  739. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  740. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  741. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  742. floris odore hominem taetro consueta necare.
  743. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  744. multa modis multis multarum semina rerum
  745. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  746. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  747. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  748. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  749. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  750. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  751. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  752. multaque praeterea languentia membra per artus
  753. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  754. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  755. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  756. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  757. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  758. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  759. at cum membra domans percepit fervida febris,
  760. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  761. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  762. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  763. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  764. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  765. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  766. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  767. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  768. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  769. quam soleant et quam vitai copia desit,
  770. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  771. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  772. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  773. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  774. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  775. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  776. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  777. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  778. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  779. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  780. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  781. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  782. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  783. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  784. propterea quod magna mali fit copia circum.
  785. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  786. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  787. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  788. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  789. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  790. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  791. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  792. scilicet in terram delabi pondere cogit
  793. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  794. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  795. ---
  796. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  797. arescit quia terra calore et semina si qua
  798. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  799. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  800. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  801. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  802. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  803. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  804. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  805. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  806. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  807. sole putant subter terras fervescere partim,
  808. nox ubi terribili terras caligine texit.
  809. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  810. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  811. non quierit calidum supera de reddere parte,
  812. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  813. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  814. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  815. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  816. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  817. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  818. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  819. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  820. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  821. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  822. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  823. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  824. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  825. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  826. et rare fecit calido miscente vapore,
  827. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  828. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  829. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  830. praeterea solis radiis iactatur aquai
  831. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  832. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  833. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  834. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  835. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  836. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  837. taedaque consimili ratione accensa per undas
  838. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  839. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  840. semina de terraque necessest funditus ipsa
  841. ignis corpora per totum consurgere fontem
  842. et simul exspirare foras exireque in auras,
  843. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  844. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  845. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  846. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  847. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  848. et multis aliis praebet regionibus aequor
  849. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  850. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  851. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  852. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  853. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  854. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  855. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  856. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  857. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  858. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  859. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  860. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  861. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  862. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  863. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  864. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  865. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  866. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  867. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  868. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  869. ordine demisso levibus iactarier auris,
  870. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  871. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  872. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  873. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  874. ipsius rei rationem reddere possis,
  875. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  876. quo magis attentas auris animumque reposco.
  877. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  878. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  879. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  880. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  881. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  882. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  883. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  884. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  885. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  886. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  887. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  888. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  889. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  890. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  891. cernere odorari licet et sentire sonare.
  892. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  893. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  894. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  895. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  896. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  897. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  898. principio fit ut in speluncis saxa superna
  899. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  900. manat item nobis e toto corpore sudor,
  901. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  902. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  903. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  904. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  905. sentimus, sentimus item transire per aurum
  906. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  907. denique per dissaepta domorum saxea voces
  908. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  909. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  910. denique qua circum caeli lorica ,
  911. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  912. et tempestate in terra caeloque coorta
  913. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  914. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  915. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  916. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  917. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  918. principio terram sol excoquit et facit are,
  919. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  920. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  921. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  922. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  923. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  924. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  925. at coria et carnem mollit durata calore.
  926. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  927. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  928. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  929. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  930. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  931. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  932. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  933. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  934. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  935. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  936. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  937. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  938. dissimili inter se natura praedita debent
  939. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  940. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  941. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  942. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  943. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  944. scilicet id fieri cogit natura viarum
  945. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  946. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  947. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  948. argentoque foras aliud vitroque meare;
  949. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  950. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  951. scilicet id fieri cogit natura viarum
  952. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  953. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  954. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  955. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  956. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  957. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  958. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  959. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  960. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  961. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  962. in medio locus, extemplo primordia ferri
  963. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  964. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  965. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  966. indupedita suis arte conexa cohaeret
  967. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  968. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  969. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  970. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  971. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  972. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  973. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  974. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  975. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  976. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  977. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  978. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  979. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  980. quod, simul a fronte est anelli rarior
  981. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  982. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  983. a tergo quasi provehat atque propellat.
  984. semper enim circum positus res verberat ;
  985. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  986. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  987. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  988. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  989. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  990. denique res omnes debent in corpore habere
  991. , quandoquidem raro sunt corpore et
  992. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  993. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  994. sollicito motu semper iactatur eoque
  995. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  996. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  997. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  998. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  999. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  1000. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  1001. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  1002. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  1003. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  1004. aere interposito discordia tanta creatur
  1005. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  1006. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  1007. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  1008. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  1009. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  1010. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  1011. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  1012. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  1013. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  1014. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  1015. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  1016. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,