De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  2. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  3. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  4. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  5. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  6. atque levissimus super influit auras
  7. nec liquidum corpus turbantibus auris
  8. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  9. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  10. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  11. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  12. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  13. unum labendi conservans usque tenorem.
  14. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  15. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  16. ex utraque polum parti premere nobis
  17. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  18. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  19. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  20. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  21. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  22. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  23. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  24. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  25. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  26. passim per caeli volvunt summania templa,
  27. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  28. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  29. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  30. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  31. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  32. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  33. in variis mundis varia ratione creatis,
  34. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  35. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  36. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  37. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  38. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  39. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  40. evanescere paulatim et decrescere pondus
  41. convenit atque aliam naturam supter habere
  42. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  43. partibus mundi, quibus insita vivit.
  44. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  45. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  46. nec caput est oneri collo nec denique totum
  47. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  48. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  49. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  50. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  51. sic igitur tellus non est aliena repente
  52. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  53. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  54. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  55. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  56. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  57. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  58. partibus mundi caeloque revincta;
  59. nam communibus inter se radicibus haerent
  60. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  61. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  62. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  63. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  64. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  65. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  66. iamne vides quantum tenuis natura valere
  67. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  68. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  69. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  70. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  71. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  72. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  73. nil magnis intervallis de corpore libant
  74. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  75. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  76. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  77. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  78. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  79. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  80. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  81. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  82. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  83. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  84. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  85. per multum, specie confusa videntur
  86. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  87. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  88. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  89. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  90. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  91. scire licet perquam pauxillo posse minores
  92. esse vel exigua maioris parte brevique.
  93. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  94. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  95. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  96. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  97. Illud item non est mirandum, qua ratione
  98. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  99. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  100. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  101. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  102. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  103. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  104. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  105. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  106. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  107. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  108. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  109. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  110. percipiat calidis fervoribus ardor,
  111. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  112. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  113. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  114. accidere ex una scintilla incendia passim.
  115. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  116. possideat multum caecis fervoribus ignem
  117. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  118. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  119. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  120. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  121. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  122. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  123. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  124. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  125. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  126. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  127. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  128. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  129. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  130. evanescere enim rapidas illius et acris
  131. imminui supter viris, ideoque relinqui
  132. paulatim solem cum posterioribus signis,
  133. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  134. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  135. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  136. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  137. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  138. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  139. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  140. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  141. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  142. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  143. alternis certo fluere alter tempore possit,
  144. qui queat aestivis solem detrudere signis
  145. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  146. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  147. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  148. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  149. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  150. posse alternis e partibus ire.
  151. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  152. diversas ire in partis inferna supernis?
  153. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  154. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  155. At nox obruit ingenti caligine terras,
  156. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  157. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  158. concussos itere et labefactos multo,
  159. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  160. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  161. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  162. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  163. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  164. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  165. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  166. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  167. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  168. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  169. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  170. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  171. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  172. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  173. semina confluere et solis reparare nitorem.
  174. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  175. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  176. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  177. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  178. tempore et inpubem molli pubescere veste
  179. et pariter mollem malis demittere barbam.
  180. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  181. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  182. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  183. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  184. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  185. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  186. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  187. aut quia sol idem sub terras atque superne
  188. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  189. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  190. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  191. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  192. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  193. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  194. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  195. distinet aequato caelum discrimine metas
  196. propter signiferi posituram totius orbis,
  197. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  198. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  199. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  200. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  201. aut quia crassior est certis in partibus ,
  202. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  203. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  204. propterea noctes hiberno tempore longae
  205. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  206. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  207. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  208. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  209. propterea fit uti videantur dicere verum.
  210. Luna potest solis radiis percussa nitere
  211. inque dies magis id lumen convertere nobis
  212. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  213. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  214. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  215. inde minutatim retro quasi condere lumen
  216. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  217. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  218. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  219. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  220. est etiam quare proprio cum lumine possit
  221. volvier et varias splendoris reddere formas;
  222. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  223. labitur omnimodis occursans officiensque,
  224. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  225. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  226. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  227. versandoque globum variantis edere formas,
  228. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  229. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  230. inde minutatim retro contorquet et aufert
  231. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  232. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  233. astrologorum artem contra convincere tendit,
  234. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  235. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  236. denique cur nequeat semper nova luna creari
  237. ordine formarum certo certisque figuris
  238. inque dies privos aborisci quaeque creata
  239. atque alia illius reparari in parte locoque,
  240. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  241. ordine cum videas tam certo multa creari.
  242. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  243. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  244. Flora quibus mater praespargens ante viai
  245. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  246. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  247. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  248. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  249. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  250. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  251. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  252. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  253. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  254. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  255. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  256. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  257. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  258. nam cur luna queat terram secludere solis
  259. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  260. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  261. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  262. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  263. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  264. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  265. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  266. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  267. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  268. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  269. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  270. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  271. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  272. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  273. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  274. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  275. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  276. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  277. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  278. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  279. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  280. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  281. quove modo possent offecto lumine obire
  282. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  283. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  284. omnia convisunt clara loca candida luce,
  285. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  286. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  287. tollere et incertis crerint committere ventis.
  288. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  289. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  290. florida fulserunt viridanti prata colore,
  291. arboribusque datumst variis exinde per auras
  292. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  293. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  294. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  295. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  296. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  297. multa modis multis varia ratione coorta.
  298. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  299. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  300. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  301. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  302. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  303. imbribus et calido solis concreta vapore;
  304. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  305. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  306. principio genus alituum variaeque volucres
  307. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  308. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  309. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  310. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  311. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  312. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  313. crescebant uteri terram radicibus apti;
  314. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  315. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  316. convertebat ibi natura foramina terrae
  317. et sucum venis cogebat fundere apertis
  318. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  319. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  320. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  321. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  322. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  323. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  324. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  325. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  326. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  327. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  328. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  329. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  330. simul volucres variantibus formis.
  331. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  332. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  333. mutat enim mundi naturam totius aetas
  334. ex alioque alius status excipere omnia debet
  335. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  336. omnia commutat natura et vertere cogit.
  337. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  338. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  339. sic igitur mundi naturam totius aetas
  340. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  341. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  342. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  343. conatast mira facie membrisque coorta,
  344. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  345. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  346. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  347. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  348. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  349. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  350. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  351. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  352. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  353. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  354. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  355. ut propagando possint procudere saecla;
  356. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  357. semina qua possint membris manare remissis,
  358. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  359. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  360. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  361. nec potuisse propagando procudere prolem.
  362. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  363. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  364. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  365. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  366. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  367. principio genus acre leonum saevaque saecla
  368. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  369. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  370. et genus omne quod est veterino semine partum
  371. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  372. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  373. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  374. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  375. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  376. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  377. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  378. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  379. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  380. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  381. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  382. donec ad interitum genus id natura redegit.
  383. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  384. esse queunt duplici natura et corpore bino
  385. ex alienigenis membris compacta, potestas
  386. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  387. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  388. principio circum tribus actis impiger annis
  389. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  390. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  391. post ubi equum validae vires aetate senecta
  392. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  393. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  394. officit et molli vestit lanugine malas;
  395. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  396. confieri credas Centauros posse neque esse,
  397. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  398. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  399. inter se quorum discordia membra videmus;
  400. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  401. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  402. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  403. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  404. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  405. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  406. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  407. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  408. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  409. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  410. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  411. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  412. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  413. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  414. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  415. multa licet simili ratione effutiat ore,
  416. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  417. fluxisse et gemmis florere arbusta
  418. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  419. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  420. et manibus totum circum se vertere caelum.
  421. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  422. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  423. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  424. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  425. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  426. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  427. non tamen inter se possunt complexa creari,
  428. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  429. foedere naturae certo discrimina servant.
  430. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  431. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  432. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  433. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  434. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  435. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  436. multaque per caelum solis volventia lustra
  437. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  438. nec robustus erat curvi moderator aratri
  439. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  440. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  441. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  442. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  443. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  444. glandiferas inter curabant corpora quercus
  445. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  446. arbita puniceo fieri matura colore,
  447. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  448. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  449. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  450. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  451. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  452. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  453. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  454. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  455. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  456. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  457. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  458. necdum res igni scibant tractare neque uti
  459. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  460. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  461. et frutices inter condebant squalida membra
  462. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  463. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  464. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  465. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  466. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  467. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  468. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  469. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  470. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  471. et manuum mira freti virtute pedumque
  472. consectabantur silvestria saecla ferarum
  473. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  474. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  475. saetigerisque pares subus silvestria membra
  476. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  477. circum se foliis ac frondibus involventes.
  478. nec plangore diem magno solemque per agros
  479. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  480. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  481. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  482. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  483. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  484. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  485. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  486. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  487. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  488. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  489. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  490. spumigeri suis adventu validique leonis
  491. atque intempesta cedebant nocte paventes
  492. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  493. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  494. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  495. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  496. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  497. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  498. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  499. at quos effugium servarat corpore adeso,
  500. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  501. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  502. donique eos vita privarant vermina saeva
  503. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  504. at non multa virum sub signis milia ducta
  505. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  506. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  507. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  508. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  509. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  510. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  511. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  512. tum penuria deinde cibi languentia leto
  513. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  514. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  515. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  516. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  517. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  518. ---
  519. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  520. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  521. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  522. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  523. et Venus inminuit viris puerique parentum
  524. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  525. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  526. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  527. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  528. vocibus et gestu cum balbe significarent
  529. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  530. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  531. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  532. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  533. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  534. At varios linguae sonitus natura subegit
  535. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  536. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  537. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  538. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  539. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  540. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  541. illis iratus petit atque infestus inurget.
  542. at catuli pantherarum scymnique leonum
  543. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  544. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  545. alituum porro genus alis omne videmus
  546. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  547. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  548. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  549. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  550. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  551. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  552. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  553. inter se fuerant, unde insita notities est
  554. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  555. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  556. cogere item pluris unus victosque domare
  557. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  558. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  559. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  560. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  561. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  562. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  563. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  564. pro vario sensu varia res voce notaret?
  565. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  566. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  567. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  568. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  569. inritata canum cum primum magna Molossum
  570. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  571. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  572. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  573. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  574. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  575. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  576. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  577. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  578. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  579. denique non hinnitus item differre videtur,
  580. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  581. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  582. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  583. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  584. postremo genus alituum variaeque volucres,
  585. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  586. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  587. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  588. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  589. et partim mutant cum tempestatibus una
  590. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  591. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  592. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  593. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  594. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  595. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  596. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  597. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  598. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  599. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  600. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  601. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  602. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  603. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  604. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  605. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  606. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  607. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  608. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  609. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  610. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  611. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  612. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  613. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  614. condere coeperunt urbis arcemque locare
  615. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  616. et pecudes et agros divisere atque dedere
  617. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  618. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  619. posterius res inventast aurumque repertum,
  620. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  621. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  622. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  623. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  624. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  625. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  626. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  627. ut fundamento stabili fortuna maneret
  628. et placidam possent opulenti degere vitam,
  629. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  630. certantes iter infestum fecere viai,
  631. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  632. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  633. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  634. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  635. ut satius multo iam sit parere quietum
  636. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  637. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  638. angustum per iter luctantes ambitionis;
  639. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  640. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  641. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  642. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  643. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  644. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  645. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  646. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  647. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  648. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  649. inde magistratum partim docuere creare
  650. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  651. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  652. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  653. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  654. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  655. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  656. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  657. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  658. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  659. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  660. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  661. qui violat factis communia foedera pacis.
  662. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  663. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  664. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  665. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  666. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  667. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  668. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  669. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  670. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  671. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  672. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  673. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  674. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  675. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  676. egregias animo facies vigilante videbant
  677. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  678. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  679. membra movere videbantur vocesque superbas
  680. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  681. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  682. subpeditabatur facies et forma manebat,
  683. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  684. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  685. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  686. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  687. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  688. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  689. praeterea caeli rationes ordine certo
  690. et varia annorum cernebant tempora verti
  691. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  692. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  693. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  694. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  695. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  696. luna dies et nox et noctis signa severa
  697. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  698. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  699. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  700. O genus infelix humanum, talia divis
  701. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  702. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  703. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  704. nec pietas ullast velatum saepe videri
  705. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  706. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  707. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  708. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  709. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  710. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  711. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  712. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  713. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  714. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  715. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  716. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  717. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  718. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  719. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  720. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  721. an divinitus aeterna donata salute
  722. perpetuo possint aevi labentia tractu
  723. inmensi validas aevi contemnere viris.
  724. praeterea cui non animus formidine divum
  725. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  726. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  727. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  728. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  729. corripiunt divum percussi membra timore,
  730. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  731. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  732. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  733. induperatorem classis super aequora verrit
  734. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  735. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  736. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  737. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  738. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  739. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  740. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  741. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  742. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  743. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  744. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  745. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  746. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  747. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  748. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  749. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  750. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  751. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  752. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  753. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  754. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  755. sive feras interficere et ditescere praeda;
  756. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  757. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  758. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  759. horribili sonitu silvas exederat altis
  760. a radicibus et terram percoxerat igni,
  761. manabat venis ferventibus in loca terrae
  762. concava conveniens argenti rivus et auri,
  763. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  764. posterius claro in terra splendere colore,
  765. tollebant nitido capti levique lepore,
  766. et simili formata videbant esse figura
  767. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  768. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  769. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  770. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  771. mucronum duci fastigia procudendo,
  772. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  773. materiemque dolare et levia radere tigna
  774. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  775. nec minus argento facere haec auroque parabant
  776. quam validi primum violentis viribus aeris,
  777. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  778. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  779. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  780. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  781. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  782. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  783. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  784. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  785. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  786. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  787. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  788. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  789. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  790. et lapides et item silvarum fragmina rami
  791. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  792. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  793. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  794. quo facilis magis est natura et copia maior.
  795. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  796. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  797. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  798. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  799. inde minutatim processit ferreus ensis
  800. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  801. et ferro coepere solum proscindere terrae
  802. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  803. et prius est armatum in equi conscendere costas
  804. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  805. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  806. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  807. et quam falciferos armatum escendere currus.
  808. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  809. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  810. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  811. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  812. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  813. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  814. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  815. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  816. et validos partim prae se misere leones
  817. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  818. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  819. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  820. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  821. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  822. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  823. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  824. inritata leae iaciebant corpora saltu
  825. undique et adversum venientibus ora patebant
  826. et nec opinantis a tergo deripiebant
  827. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  828. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  829. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  830. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  831. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  832. et validis socios caedebant dentibus apri
  833. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  834. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  835. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  836. nam transversa feros exibant dentis adactus
  837. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  838. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  839. concidere atque gravi terram consternere casu.
  840. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  841. effervescere cernebant in rebus agundis
  842. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  843. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  844. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  845. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  846. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  847. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  848. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  849. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  850. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  851. non quierint animo praesentire atque videre,
  852. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  853. et magis id possis factum contendere in omni
  854. in variis mundis varia ratione creatis,
  855. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  856. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  857. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  858. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  859. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  860. et facere ante viros lanam natura
  861. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  862. et sollertius est multo genus omne virile;
  863. agricolae donec vitio vertere severi,
  864. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  865. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  866. atque opere in duro durarent membra manusque.
  867. At specimen sationis et insitionis origo
  868. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  869. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  870. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  871. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  872. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  873. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  874. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  875. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  876. inque dies magis in montem succedere silvas
  877. cogebant infraque locum concedere cultis,
  878. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  879. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  880. caerula distinguens inter plaga currere posset
  881. per tumulos et convallis camposque profusa;
  882. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  883. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  884. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  885. At liquidas avium voces imitarier ore
  886. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  887. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  888. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  889. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  890. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  891. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  892. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  893. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  894. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  895. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  896. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  897. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  898. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  899. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  900. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  901. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  902. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  903. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  904. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  905. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  906. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  907. atque extra numerum procedere membra moventes
  908. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  909. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  910. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  911. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  912. ducere multimodis voces et flectere cantus
  913. et supera calamos unco percurrere labro;
  914. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  915. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  916. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  917. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  918. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  919. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  920. posteriorque fere melior res illa reperta
  921. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  922. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  923. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  924. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  925. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  926. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  927. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  928. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  929. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  930. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  931. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  932. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  933. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  934. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  935. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  936. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  937. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  938. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  939. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  940. idque minutatim vitam provexit in altum
  941. et belli magnos commovit funditus aestus.
  942. at vigiles mundi magnum versatile templum
  943. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  944. perdocuere homines annorum tempora verti
  945. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  946. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  947. et divisa colebatur discretaque tellus,
  948. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  949. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  950. carminibus cum res gestas coepere
  951. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  952. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  953. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  954. Navigia atque agri culturas moenia leges
  955. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  956. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  957. carmina, picturas et daedala signa polita
  958. usus et impigrae simul experientia mentis
  959. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  960. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  961. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  962. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  963. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  39. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  40. non radii solis nec lucida tela diei
  41. discutiant, sed naturae species ratioque.
  42. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  43. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  44. esse et nativo consistere corpore caelum,
  45. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  46. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  47. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  48. ---
  49. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  50. currenti spatium praemonstra, callida musa