De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  2. et quasi per magni circum spiracula mundi
  3. exitus introitusque elementis redditus extat.
  4. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  5. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  6. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  7. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  8. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  9. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  10. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  11. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  12. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  13. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  14. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  15. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  16. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  17. multa modis multis convenere undique adaucta,
  18. confertae nubes umorem mittere certant
  19. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  20. copia nimborum turba maiore coacta
  21. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  22. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  23. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  24. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  25. cera super calido tabescens multa liquescat.
  26. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  27. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  28. at retinere diu pluviae longumque morari
  29. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  30. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  31. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  32. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  33. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  34. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  35. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  36. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  37. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  38. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  39. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  40. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  41. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  42. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  43. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  44. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  45. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  46. supter item ut supera ventosis undique plenam
  47. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  48. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  49. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  50. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  51. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  52. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  53. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  54. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  55. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  56. concussu late disserpunt inde tremores.
  57. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  58. tecta viam propter non magno pondere tota,
  59. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  60. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  61. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  62. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  63. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  64. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  65. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  66. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  67. collectus parte ex una procumbit et urget
  68. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  69. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  70. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  71. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  72. inclinata minent in eandem prodita partem
  73. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  74. et metuunt magni naturam credere mundi
  75. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  76. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  77. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  78. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  79. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  80. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  81. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  82. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  83. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  84. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  85. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  86. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  87. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  88. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  89. in loca se cava terrai coniecit ibique
  90. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  91. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  92. exagitata foras erumpitur et simul altam
  93. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  94. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  95. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  96. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  97. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  98. motibus in terris et multae per mare pessum
  99. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  100. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  101. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  102. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  103. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  104. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  105. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  106. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  107. terrai ne dissoluat natura repente,
  108. neu distracta suum late dispandat hiatum
  109. idque suis confusa velit complere ruinis.
  110. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  111. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  112. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  113. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  114. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  115. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  116. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  117. ---
  118. Principio mare mirantur non reddere maius
  119. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  120. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  121. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  122. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  123. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  124. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  125. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  126. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  127. quippe videmus enim vestis umore madentis
  128. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  129. at pelage multa et late substrata videmus.
  130. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  131. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  132. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  133. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  134. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  135. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  136. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  137. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  138. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  139. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  140. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  141. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  142. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  143. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  144. in terras itidem manare ex aequore salso;
  145. percolatur enim virus retroque remanat
  146. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  147. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  148. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  149. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  150. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  151. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  152. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  153. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  154. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  155. cernentes pavida complebant pectora cura,
  156. quid moliretur rerum natura novarum.
  157. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  158. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  159. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  160. et videas caelum summai totius unum
  161. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  162. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  163. quod bene propositum si plane contueare
  164. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  165. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  166. accepit calido febrim fervore coortam
  167. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  168. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  169. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  170. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  171. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  172. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  173. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  174. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  175. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  176. ex infinito satis omnia suppeditare,
  177. unde repente queat tellus concussa moveri
  178. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  179. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  180. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  181. et tempestates pluviae graviore coortu
  182. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  183. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  184. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  185. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  186. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  187. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  188. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  189. nil sint ad summam summai totius omnem.
  190. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  191. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  192. expediam. primum totius subcava montis
  193. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  194. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  195. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  196. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  197. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  198. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  199. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  200. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  201. differt et crassa volvit caligine fumum
  202. extruditque simul mirando pondere saxa;
  203. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  204. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  205. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  206. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  207. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  208. ---
  209. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  210. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  211. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  212. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  213. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  214. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  215. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  216. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  217. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  218. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  219. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  220. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  221. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  222. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  223. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  224. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  225. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  226. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  227. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  228. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  229. cogentes sursus replent coguntque manere.
  230. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  231. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  232. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  233. inter nigra virum percocto saecla colore
  234. exoriens penitus media ab regione diei.
  235. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  236. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  237. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  238. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  239. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  240. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  241. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  242. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  243. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  244. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  245. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  246. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  247. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  248. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  249. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  250. expediam, quali natura praedita constent.
  251. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  252. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  253. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  254. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  255. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  256. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  257. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  258. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  259. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  260. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  261. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  262. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  263. cornices, non cum fumant altaria donis;
  264. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  265. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  266. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  267. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  268. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  269. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  270. manibus ut si sint divis mactata repente.
  271. omnia quae naturali ratione geruntur,
  272. et quibus e fiant causis apparet origo;
  273. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  274. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  275. ducere forte deos manis inferne reamur,
  276. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  277. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  278. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  279. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  280. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  281. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  282. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  283. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  284. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  285. res ad vitai rationem ostendimus ante
  286. propter dissimilem naturam dissimilisque
  287. texturas inter sese primasque figuras.
  288. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  289. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  290. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  291. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  292. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  293. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  294. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  295. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  296. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  297. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  298. floris odore hominem taetro consueta necare.