De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  2. immemorabile per spatium transire solerent.
  3. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  4. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  5. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  6. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  7. et quasi per magni circum spiracula mundi
  8. exitus introitusque elementis redditus extat.
  9. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  10. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  11. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  12. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  13. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  14. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  15. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  16. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  17. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  18. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  19. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  20. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  21. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  22. multa modis multis convenere undique adaucta,
  23. confertae nubes umorem mittere certant
  24. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  25. copia nimborum turba maiore coacta
  26. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  27. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  28. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  29. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  30. cera super calido tabescens multa liquescat.
  31. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  32. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  33. at retinere diu pluviae longumque morari
  34. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  35. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  36. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  37. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  38. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  39. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  40. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  41. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  42. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  43. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  44. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  45. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  46. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  47. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  48. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  49. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  50. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  51. supter item ut supera ventosis undique plenam
  52. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  53. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  54. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  55. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  56. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  57. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  58. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  59. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  60. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  61. concussu late disserpunt inde tremores.
  62. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  63. tecta viam propter non magno pondere tota,
  64. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  65. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  66. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  67. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  68. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  69. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  70. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  71. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  72. collectus parte ex una procumbit et urget
  73. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  74. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  75. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  76. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  77. inclinata minent in eandem prodita partem
  78. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  79. et metuunt magni naturam credere mundi
  80. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  81. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  82. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  83. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  84. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  85. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  86. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  87. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  88. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  89. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  90. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  91. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  92. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  93. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  94. in loca se cava terrai coniecit ibique
  95. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  96. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  97. exagitata foras erumpitur et simul altam
  98. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  99. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  100. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  101. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  102. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  103. motibus in terris et multae per mare pessum
  104. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  105. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  106. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  107. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  108. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  109. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  110. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  111. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  112. terrai ne dissoluat natura repente,
  113. neu distracta suum late dispandat hiatum
  114. idque suis confusa velit complere ruinis.
  115. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  116. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  117. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  118. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  119. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  120. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  121. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  122. ---
  123. Principio mare mirantur non reddere maius
  124. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  125. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  126. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  127. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  128. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  129. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  130. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  131. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  132. quippe videmus enim vestis umore madentis
  133. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  134. at pelage multa et late substrata videmus.
  135. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  136. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  137. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  138. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  139. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  140. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  141. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  142. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  143. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  144. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  145. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  146. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  147. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  148. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  149. in terras itidem manare ex aequore salso;
  150. percolatur enim virus retroque remanat
  151. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  152. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  153. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  154. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  155. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  156. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  157. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  158. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  159. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  160. cernentes pavida complebant pectora cura,
  161. quid moliretur rerum natura novarum.
  162. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  163. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  164. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  165. et videas caelum summai totius unum
  166. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  167. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  168. quod bene propositum si plane contueare
  169. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  170. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  171. accepit calido febrim fervore coortam
  172. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  173. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  174. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  175. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  176. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  177. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  178. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  179. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  180. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  181. ex infinito satis omnia suppeditare,
  182. unde repente queat tellus concussa moveri
  183. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  184. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  185. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  186. et tempestates pluviae graviore coortu
  187. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  188. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  189. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  190. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  191. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  192. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  193. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  194. nil sint ad summam summai totius omnem.
  195. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  196. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  197. expediam. primum totius subcava montis
  198. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  199. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  200. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  201. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum