De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  2. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  3. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  4. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  5. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  6. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  7. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  8. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  9. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  10. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  11. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  12. esse infinitam docui, quantaque volarent
  13. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  14. immemorabile per spatium transire solerent.
  15. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  16. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  17. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  18. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  19. et quasi per magni circum spiracula mundi
  20. exitus introitusque elementis redditus extat.
  21. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  22. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  23. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  24. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  25. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  26. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  27. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  28. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  29. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  30. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  31. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  32. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  33. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  34. multa modis multis convenere undique adaucta,
  35. confertae nubes umorem mittere certant
  36. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  37. copia nimborum turba maiore coacta
  38. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  39. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  40. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  41. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  42. cera super calido tabescens multa liquescat.
  43. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  44. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  45. at retinere diu pluviae longumque morari
  46. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  47. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  48. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  49. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  50. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  51. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  52. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  53. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  54. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  55. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  56. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  57. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  58. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  59. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  60. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  61. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  62. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  63. supter item ut supera ventosis undique plenam
  64. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  65. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  66. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  67. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  68. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  69. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  70. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  71. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  72. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  73. concussu late disserpunt inde tremores.
  74. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  75. tecta viam propter non magno pondere tota,
  76. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  77. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  78. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  79. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  80. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  81. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  82. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  83. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  84. collectus parte ex una procumbit et urget
  85. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  86. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  87. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  88. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  89. inclinata minent in eandem prodita partem
  90. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  91. et metuunt magni naturam credere mundi
  92. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  93. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  94. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  95. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  96. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  97. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  98. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  99. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  100. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  101. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  102. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  103. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  104. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  105. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  106. in loca se cava terrai coniecit ibique
  107. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  108. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  109. exagitata foras erumpitur et simul altam
  110. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  111. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  112. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  113. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  114. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  115. motibus in terris et multae per mare pessum
  116. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  117. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  118. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  119. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  120. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  121. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  122. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  123. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  124. terrai ne dissoluat natura repente,
  125. neu distracta suum late dispandat hiatum
  126. idque suis confusa velit complere ruinis.
  127. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  128. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  129. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  130. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  131. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  132. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  133. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  134. ---
  135. Principio mare mirantur non reddere maius
  136. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  137. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  138. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  139. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  140. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  141. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  142. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  143. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  144. quippe videmus enim vestis umore madentis
  145. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  146. at pelage multa et late substrata videmus.
  147. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  148. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  149. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  150. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  151. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  152. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  153. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  154. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  155. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  156. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  157. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  158. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  159. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  160. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  161. in terras itidem manare ex aequore salso;
  162. percolatur enim virus retroque remanat
  163. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  164. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  165. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  166. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  167. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  168. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  169. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  170. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  171. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  172. cernentes pavida complebant pectora cura,
  173. quid moliretur rerum natura novarum.
  174. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  175. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  176. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  177. et videas caelum summai totius unum
  178. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  179. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  180. quod bene propositum si plane contueare
  181. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  182. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  183. accepit calido febrim fervore coortam
  184. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  185. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  186. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  187. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  188. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  189. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  190. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  191. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  192. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  193. ex infinito satis omnia suppeditare,
  194. unde repente queat tellus concussa moveri
  195. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  196. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  197. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  198. et tempestates pluviae graviore coortu
  199. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  200. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  201. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  202. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  203. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  204. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,