De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  2. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  3. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  4. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  5. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  6. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  7. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  8. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  9. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  10. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  11. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  12. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  13. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  14. esse infinitam docui, quantaque volarent
  15. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  16. immemorabile per spatium transire solerent.
  17. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  18. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  19. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  20. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  21. et quasi per magni circum spiracula mundi
  22. exitus introitusque elementis redditus extat.
  23. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  24. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  25. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  26. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  27. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  28. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  29. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  30. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  31. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  32. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  33. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  34. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  35. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  36. multa modis multis convenere undique adaucta,
  37. confertae nubes umorem mittere certant
  38. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  39. copia nimborum turba maiore coacta
  40. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  41. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  42. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  43. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  44. cera super calido tabescens multa liquescat.
  45. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  46. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  47. at retinere diu pluviae longumque morari
  48. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  49. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  50. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  51. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  52. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  53. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  54. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  55. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  56. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  57. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  58. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  59. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  60. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  61. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  62. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  63. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  64. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  65. supter item ut supera ventosis undique plenam
  66. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  67. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  68. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  69. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  70. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  71. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  72. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  73. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  74. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  75. concussu late disserpunt inde tremores.
  76. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  77. tecta viam propter non magno pondere tota,
  78. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  79. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  80. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  81. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  82. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  83. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  84. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  85. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  86. collectus parte ex una procumbit et urget
  87. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  88. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  89. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  90. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  91. inclinata minent in eandem prodita partem
  92. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  93. et metuunt magni naturam credere mundi
  94. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  95. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  96. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  97. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  98. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  99. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  100. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  101. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  102. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  103. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  104. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  105. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  106. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  107. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  108. in loca se cava terrai coniecit ibique
  109. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  110. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  111. exagitata foras erumpitur et simul altam
  112. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  113. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  114. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  115. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  116. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  117. motibus in terris et multae per mare pessum
  118. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  119. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  120. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  121. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  122. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  123. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  124. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  125. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  126. terrai ne dissoluat natura repente,
  127. neu distracta suum late dispandat hiatum
  128. idque suis confusa velit complere ruinis.
  129. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  130. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  131. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  132. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  133. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  134. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  135. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  136. ---
  137. Principio mare mirantur non reddere maius
  138. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  139. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  140. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  141. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  142. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  143. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  144. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  145. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  146. quippe videmus enim vestis umore madentis
  147. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  148. at pelage multa et late substrata videmus.
  149. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  150. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  151. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  152. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  153. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  154. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  155. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  156. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  157. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  158. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  159. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  160. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  161. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  162. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  163. in terras itidem manare ex aequore salso;
  164. percolatur enim virus retroque remanat
  165. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  166. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  167. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  168. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  169. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  170. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  171. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  172. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  173. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  174. cernentes pavida complebant pectora cura,
  175. quid moliretur rerum natura novarum.
  176. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  177. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  178. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  179. et videas caelum summai totius unum
  180. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  181. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  182. quod bene propositum si plane contueare
  183. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  184. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  185. accepit calido febrim fervore coortam
  186. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  187. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  188. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  189. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  190. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  191. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  192. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  193. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  194. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  195. ex infinito satis omnia suppeditare,
  196. unde repente queat tellus concussa moveri
  197. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  198. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  199. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  200. et tempestates pluviae graviore coortu
  201. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  202. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  203. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  204. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  205. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  206. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  207. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  208. nil sint ad summam summai totius omnem.
  209. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  210. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  211. expediam. primum totius subcava montis
  212. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  213. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  214. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  215. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  216. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  217. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  218. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  219. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  220. differt et crassa volvit caligine fumum
  221. extruditque simul mirando pondere saxa;
  222. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  223. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  224. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  225. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  226. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  227. ---
  228. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  229. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  230. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  231. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  232. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  233. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  234. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  235. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  236. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  237. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  238. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  239. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  240. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  241. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  242. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  243. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  244. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  245. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  246. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  247. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  248. cogentes sursus replent coguntque manere.
  249. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  250. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  251. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  252. inter nigra virum percocto saecla colore
  253. exoriens penitus media ab regione diei.
  254. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  255. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  256. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  257. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  258. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  259. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  260. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  261. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  262. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  263. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  264. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  265. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  266. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  267. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  268. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  269. expediam, quali natura praedita constent.
  270. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  271. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  272. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  273. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  274. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  275. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  276. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  277. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  278. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  279. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  280. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  281. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  282. cornices, non cum fumant altaria donis;
  283. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  284. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  285. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  286. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  287. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  288. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  289. manibus ut si sint divis mactata repente.
  290. omnia quae naturali ratione geruntur,
  291. et quibus e fiant causis apparet origo;
  292. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  293. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  294. ducere forte deos manis inferne reamur,
  295. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  296. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  297. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  298. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  299. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  300. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  301. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  302. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  303. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  304. res ad vitai rationem ostendimus ante
  305. propter dissimilem naturam dissimilisque
  306. texturas inter sese primasque figuras.
  307. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  308. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  309. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  310. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  311. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  312. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  313. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  314. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  315. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  316. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  317. floris odore hominem taetro consueta necare.
  318. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  319. multa modis multis multarum semina rerum
  320. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  321. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  322. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  323. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  324. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  325. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  326. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  327. multaque praeterea languentia membra per artus
  328. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  329. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  330. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  331. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  332. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  333. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  334. at cum membra domans percepit fervida febris,
  335. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  336. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  337. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  338. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  339. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  340. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  341. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  342. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  343. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  344. quam soleant et quam vitai copia desit,
  345. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  346. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  347. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  348. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  349. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  350. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  351. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  352. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  353. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  354. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  355. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  356. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  357. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  358. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  359. propterea quod magna mali fit copia circum.
  360. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  361. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  362. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  363. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  364. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  365. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  366. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  367. scilicet in terram delabi pondere cogit
  368. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  369. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  370. ---
  371. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  372. arescit quia terra calore et semina si qua
  373. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  374. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  375. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  376. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  377. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  378. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  379. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  380. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  381. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  382. sole putant subter terras fervescere partim,
  383. nox ubi terribili terras caligine texit.
  384. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  385. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  386. non quierit calidum supera de reddere parte,
  387. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  388. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  389. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  390. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  391. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  392. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  393. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  394. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  395. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  396. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  397. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  398. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  399. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  400. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  401. et rare fecit calido miscente vapore,
  402. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  403. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  404. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  405. praeterea solis radiis iactatur aquai
  406. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  407. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  408. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  409. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  410. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  411. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  412. taedaque consimili ratione accensa per undas
  413. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  414. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  415. semina de terraque necessest funditus ipsa
  416. ignis corpora per totum consurgere fontem
  417. et simul exspirare foras exireque in auras,
  418. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  419. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  420. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  421. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  422. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  423. et multis aliis praebet regionibus aequor
  424. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  425. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  426. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  427. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  428. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  429. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  430. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  431. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  432. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  433. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  434. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  435. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  436. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  437. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  438. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  439. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  440. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  441. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  442. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  443. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  444. ordine demisso levibus iactarier auris,
  445. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  446. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  447. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  448. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  449. ipsius rei rationem reddere possis,
  450. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  451. quo magis attentas auris animumque reposco.
  452. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  453. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  454. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  455. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  456. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  457. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  458. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  459. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  460. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  461. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  462. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  463. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  464. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  465. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  466. cernere odorari licet et sentire sonare.
  467. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  468. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  469. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  470. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  471. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  472. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  473. principio fit ut in speluncis saxa superna
  474. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  475. manat item nobis e toto corpore sudor,
  476. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  477. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  478. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  479. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  480. sentimus, sentimus item transire per aurum
  481. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  482. denique per dissaepta domorum saxea voces
  483. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  484. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  485. denique qua circum caeli lorica ,
  486. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  487. et tempestate in terra caeloque coorta
  488. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  489. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  490. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  491. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  492. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.