De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principio terram sol excoquit et facit are,
  2. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  3. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  4. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  5. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  6. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  7. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  8. at coria et carnem mollit durata calore.
  9. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  10. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  11. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  12. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  13. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  14. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  15. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  16. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  17. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  18. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  19. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  20. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  21. dissimili inter se natura praedita debent
  22. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  23. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  24. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  25. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  26. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  27. scilicet id fieri cogit natura viarum
  28. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  29. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  30. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  31. argentoque foras aliud vitroque meare;
  32. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  33. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  34. scilicet id fieri cogit natura viarum
  35. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  36. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  37. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  38. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  39. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  40. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  41. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  42. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  43. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  44. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  45. in medio locus, extemplo primordia ferri
  46. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  47. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  48. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  49. indupedita suis arte conexa cohaeret
  50. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  51. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  52. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  53. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  54. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  55. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  56. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  57. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  58. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  59. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  60. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  61. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  62. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  63. quod, simul a fronte est anelli rarior
  64. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  65. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  66. a tergo quasi provehat atque propellat.
  67. semper enim circum positus res verberat ;
  68. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  69. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  70. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  71. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  72. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  73. denique res omnes debent in corpore habere
  74. , quandoquidem raro sunt corpore et
  75. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  76. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  77. sollicito motu semper iactatur eoque
  78. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  79. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  80. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  81. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  82. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  83. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  84. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  85. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  86. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  87. aere interposito discordia tanta creatur
  88. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  89. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  90. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  91. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  92. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  93. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  94. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  95. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  96. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  97. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  98. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  99. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  100. lignea materies in quo genere esse videtur.
  101. interutrasque igitur ferri natura locata
  102. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  103. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  104. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  105. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  106. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  107. saxa vides primum sola colescere calce.
  108. glutine materies taurino iungitur una,
  109. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  110. quam laxare queant compages taurea vincla.
  111. vitigeni latices aquai fontibus audent
  112. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  113. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  114. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  115. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  116. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  117. denique res auro non aurum copulat una,
  118. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  119. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  120. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  121. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  122. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  123. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  124. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  125. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  126. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  127. inter se quaedam possint coplata teneri;
  128. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  129. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  130. mortiferam possit cladem conflare coorta
  131. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  132. expediam, primum multarum semina rerum
  133. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  134. et contra quae sint morbo mortique necessest
  135. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  136. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  137. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  138. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  139. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  140. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  141. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  142. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  143. temptari procul a patria qui cumque domoque
  144. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  145. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  146. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  147. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  148. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  149. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  150. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  151. tum color et facies hominum distare videntur
  152. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  153. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  154. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  155. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  156. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  157. partibus ac membris; varius concinnat id .
  158. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  159. commovet atque inimicus serpere coepit,
  160. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  161. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  162. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  163. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  164. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  165. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  166. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  167. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  168. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  169. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  170. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  171. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  172. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  173. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  174. an caelum nobis ultro natura corumptum
  175. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  176. quod nos adventu possit temptare recenti.
  177. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  178. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  179. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  180. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  181. permensus multum camposque natantis,
  182. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  183. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  184. principio caput incensum fervore gerebant
  185. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  186. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  187. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  188. atque animi interpres manabat lingua cruore
  189. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  190. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  191. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  192. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  193. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  194. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  195. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  196. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  197. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  198. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  199. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  200. corripere adsidue nervos et membra coactans
  201. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  202. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  203. corporis in summo summam fervescere partem,
  204. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  205. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  206. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  207. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  208. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  209. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  210. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  211. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  212. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  213. multi praecipites nymphis putealibus alte
  214. inciderunt ipso venientes ore patente:
  215. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  216. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  217. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  218. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  219. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  220. lumina versarent oculorum expertia somno.
  221. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  222. perturbata animi mens in maerore metuque,
  223. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  224. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  225. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  226. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  227. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  228. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  229. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  230. a pedibusque minutatim succedere frigus
  231. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  232. conpressae nares, nasi primoris acumen
  233. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  234. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  235. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  236. octavoque fere candenti lumine solis
  237. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  238. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  239. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  240. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  241. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  242. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  243. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  244. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  245. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  246. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  247. et graviter partim metuentes limina leti
  248. vivebant ferro privati parte virili,
  249. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  250. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  251. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  252. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  253. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  254. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  255. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  256. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  257. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  258. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  259. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  260. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  261. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  262. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  263. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  264. incomitata rapi certabant funera vasta
  265. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  266. nam quod ali dederat vitalis auras
  267. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  268. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  269. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  270. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  271. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  272. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  273. funera respectans animam amittebat ibidem.
  274. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  275. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  276. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  277. idque vel in primis cumulabat funere funus
  278. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  279. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  280. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  281. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  282. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  283. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  284. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  285. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  286. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  287. et robustus item curvi moderator aratri
  288. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  289. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  290. exanimis pueris super exanimata parentum
  291. corpora non numquam posses retroque videre
  292. matribus et patribus natos super edere vitam.
  293. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  294. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  295. copia conveniens ex omni morbida parte.
  296. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  297. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  298. multa siti prostrata viam per proque voluta
  299. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  300. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  301. multaque per populi passim loca prompta viasque
  302. languida semanimo cum corpore membra videres
  303. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  304. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  305. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  306. omnia denique sancta deum delubra replerat
  307. corporibus mors exanimis onerataque passim
  308. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  309. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  310. nec iam religio divom nec numina magni
  311. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  312. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  313. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  314. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  315. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  316. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  317. namque suos consanguineos aliena rogorum
  318. insuper extructa ingenti clamore locabant
  319. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  320. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  321. inque aliis alium populum sepelire suorum
  322. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  323. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  324. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  325. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.