De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  2. ---
  3. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  4. currenti spatium praemonstra, callida musa
  5. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  6. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  7. ---
  8. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  9. ---
  10. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  11. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  12. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  13. et faciunt animos humilis formidine divom
  14. depressosque premunt ad terram propterea quod
  15. ignorantia causarum conferre deorum
  16. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  17. quorum operum causas nulla ratione videre
  18. possunt ac fieri divino numine rentur.
  19. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  20. si tamen interea mirantur qua ratione
  21. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  22. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  23. rursus in antiquas referuntur religionis
  24. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  25. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  26. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  27. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  28. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  29. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  30. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  31. delibata deum per te tibi numina sancta
  32. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  33. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  34. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  35. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  36. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  37. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  38. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  39. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  40. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  41. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  42. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  43. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  44. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  45. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  46. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  47. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  48. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  49. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  50. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  51. quorum operum causas nulla ratione videre
  52. possunt ac fieri divino numine rentur.
  53. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  54. propterea quia concurrunt sublime volantes
  55. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  56. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  57. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  58. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  59. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  60. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  61. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  62. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  63. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  64. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  65. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  66. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  67. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  68. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  69. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  70. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  71. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  72. verberibus venti versant planguntque per auras.
  73. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  74. frontibus adversis possint quam de latere ire
  75. diverso motu radentes corpora tractim,
  76. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  77. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  78. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  79. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  80. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  81. cum subito validi venti conlecta procella
  82. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  83. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  84. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  85. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  86. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  87. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  88. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  89. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  90. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  91. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  92. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  93. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  94. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  95. perscindat nubem perfringens impete recto;
  96. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  97. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  98. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  99. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  100. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  101. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  102. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  103. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  104. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  105. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  106. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  107. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  108. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  109. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  110. turbine ventorum comburens impete magno;
  111. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  112. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  113. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  114. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  115. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  116. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  117. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  118. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  119. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  120. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  121. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  122. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  123. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  124. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  125. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  126. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  127. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  128. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  129. e simili causa, concursu natus eodem.
  130. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  131. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  132. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  133. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  134. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  135. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  136. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  137. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  138. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  139. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  140. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  141. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  142. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  143. extructis aliis alias super impete miro.
  144. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  145. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  146. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  147. nubila portabunt venti transversa per auras,
  148. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  149. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  150. in statione locata sepultis undique ventis;
  151. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  152. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  153. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  154. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  155. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  156. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  157. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  158. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  159. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  160. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  161. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  162. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  163. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  164. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  165. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  166. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  167. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  168. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  169. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  170. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  171. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  172. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  173. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  174. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  175. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  176. Quod superest, quali natura praedita constent
  177. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  178. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  179. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  180. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  181. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  182. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  183. constituit natura minutis mobilibusque
  184. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  185. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  186. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  187. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  188. curat item vasis integris vina repente
  189. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  190. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  191. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  192. mobiliter soluens differt primordia vini.
  193. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  194. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  195. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  196. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  197. fiant ut possint ictu discludere turris,
  198. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  199. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  200. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  201. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  202. expediam neque te in promissis plura morabor.
  203. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  204. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  205. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  206. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  207. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  208. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  209. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  210. adeo tetra nimborum nocte coorta
  211. inpendent atrae formidinis ora superne,
  212. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  213. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  214. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  215. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  216. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  217. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  218. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  219. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  220. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  221. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  222. multa forent multis exempto nubila sole;
  223. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  224. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  225. si non extructis foret alte nubibus aether.
  226. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  227. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  228. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  229. semina habere cavas nubes et multa necessest
  230. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  231. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  232. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  233. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  234. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  235. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  236. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  237. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  238. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  239. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  240. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  241. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  242. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  243. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  244. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  245. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  246. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  247. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  248. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  249. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  250. tantus discidio nubis ventique procella
  251. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  252. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  253. incidit in validam maturo culmine nubem;
  254. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  255. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  256. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  257. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  258. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  259. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  260. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  261. atque alia ex ipso conradens portat
  262. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  263. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  264. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  265. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  266. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  267. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  268. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  269. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  270. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  271. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  272. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  273. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  274. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  275. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  276. nec temere omnino plane vis frigida venti
  277. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  278. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  279. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  280. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  281. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  282. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  283. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  284. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  285. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  286. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  287. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  288. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  289. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  290. non igitur multis offensibus in remorando
  291. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  292. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  293. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  294. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  295. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  296. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  297. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  298. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  299. et validas auget viris et roborat ictum;
  300. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  301. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  302. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  303. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  304. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  305. incolumisque venit per res atque integra transit
  306. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  307. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  308. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  309. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  310. conferve facit, e parvis quia facta minute
  311. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  312. quae facile insinuantur et insinuata repente
  313. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.