De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  2. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  3. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  4. frigore enim desunt ignes ventique calore
  5. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  6. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  7. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  8. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  9. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  10. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  11. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  12. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  13. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  14. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  15. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  16. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  17. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  18. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  19. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  20. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  21. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  22. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  23. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  24. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  25. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  26. indicia occultae divum perquirere mentis,
  27. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  28. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  29. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  30. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  31. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  32. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  33. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  34. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  35. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  36. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  37. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  38. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  39. turbine caelesti subito correptus et igni?
  40. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  41. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  42. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  43. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  44. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  45. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  46. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  47. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  48. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  49. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  50. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  51. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  52. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  53. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  54. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  55. et simul in multas partis qui credere possis
  56. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  57. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  58. at saepest numero factum fierique necessest,
  59. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  60. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  61. postremo cur sancta deum delubra suasque
  62. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  63. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  64. demit imaginibus violento volnere honorem?
  65. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  66. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  67. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  68. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  69. in mare qua missi veniant ratione superne.
  70. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  71. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  72. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  73. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  74. navigia in summum veniant vexata periclum.
  75. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  76. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  77. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  78. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  79. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  80. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  81. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  82. versabundus enim turbo descendit et illam
  83. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  84. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  85. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  86. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  87. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  88. vertex conradens ex semina nubis
  89. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  90. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  91. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  92. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  93. officere in terris, apparet crebrius idem
  94. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  95. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  96. hoc super in caeli spatio coiere repente
  97. asperiora, modis quae possint indupedita
  98. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  99. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  100. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  101. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  102. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  103. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  104. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  105. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  106. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  107. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  108. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  109. hic demum fit uti turba maiore coorta
  110. et condensa queant apparere et simul ipso
  111. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  112. nam loca declarat sursum ventosa patere
  113. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  114. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  115. corpora naturam declarant litore vestis
  116. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  117. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  118. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  119. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  120. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  121. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  122. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  123. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  124. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  125. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  126. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  127. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  128. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  129. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  130. esse infinitam docui, quantaque volarent
  131. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  132. immemorabile per spatium transire solerent.
  133. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  134. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  135. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  136. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  137. et quasi per magni circum spiracula mundi
  138. exitus introitusque elementis redditus extat.
  139. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  140. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  141. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  142. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  143. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  144. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  145. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  146. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  147. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  148. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  149. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  150. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  151. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  152. multa modis multis convenere undique adaucta,
  153. confertae nubes umorem mittere certant
  154. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  155. copia nimborum turba maiore coacta
  156. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  157. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  158. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  159. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  160. cera super calido tabescens multa liquescat.
  161. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  162. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  163. at retinere diu pluviae longumque morari
  164. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  165. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  166. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  167. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  168. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  169. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  170. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  171. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  172. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  173. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  174. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  175. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  176. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  177. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  178. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  179. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  180. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  181. supter item ut supera ventosis undique plenam
  182. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  183. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  184. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  185. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  186. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  187. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  188. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  189. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  190. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  191. concussu late disserpunt inde tremores.
  192. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  193. tecta viam propter non magno pondere tota,
  194. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  195. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  196. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  197. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  198. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  199. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  200. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  201. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  202. collectus parte ex una procumbit et urget
  203. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  204. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  205. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  206. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  207. inclinata minent in eandem prodita partem
  208. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  209. et metuunt magni naturam credere mundi
  210. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  211. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  212. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  213. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  214. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  215. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  216. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  217. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  218. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  219. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  220. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  221. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  222. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  223. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  224. in loca se cava terrai coniecit ibique
  225. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  226. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  227. exagitata foras erumpitur et simul altam
  228. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  229. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  230. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  231. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  232. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  233. motibus in terris et multae per mare pessum
  234. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  235. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  236. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  237. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  238. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  239. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  240. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  241. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  242. terrai ne dissoluat natura repente,
  243. neu distracta suum late dispandat hiatum
  244. idque suis confusa velit complere ruinis.
  245. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  246. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  247. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  248. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  249. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  250. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  251. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  252. ---
  253. Principio mare mirantur non reddere maius
  254. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  255. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  256. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  257. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  258. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  259. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  260. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  261. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  262. quippe videmus enim vestis umore madentis
  263. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  264. at pelage multa et late substrata videmus.
  265. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  266. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  267. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  268. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  269. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  270. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  271. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  272. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  273. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  274. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  275. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  276. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  277. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  278. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  279. in terras itidem manare ex aequore salso;
  280. percolatur enim virus retroque remanat
  281. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  282. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  283. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  284. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  285. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  286. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  287. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  288. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  289. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  290. cernentes pavida complebant pectora cura,
  291. quid moliretur rerum natura novarum.
  292. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  293. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  294. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  295. et videas caelum summai totius unum
  296. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  297. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  298. quod bene propositum si plane contueare
  299. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  300. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  301. accepit calido febrim fervore coortam
  302. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  303. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  304. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  305. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  306. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  307. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  308. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  309. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  310. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  311. ex infinito satis omnia suppeditare,