De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  2. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  3. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  4. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  5. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  6. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  7. hic demum fit uti turba maiore coorta
  8. et condensa queant apparere et simul ipso
  9. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  10. nam loca declarat sursum ventosa patere
  11. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  12. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  13. corpora naturam declarant litore vestis
  14. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  15. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  16. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  17. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  18. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  19. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  20. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  21. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  22. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  23. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  24. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  25. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  26. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  27. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  28. esse infinitam docui, quantaque volarent
  29. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  30. immemorabile per spatium transire solerent.
  31. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  32. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  33. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  34. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  35. et quasi per magni circum spiracula mundi
  36. exitus introitusque elementis redditus extat.
  37. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  38. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  39. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  40. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  41. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  42. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  43. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  44. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  45. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  46. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  47. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  48. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  49. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  50. multa modis multis convenere undique adaucta,
  51. confertae nubes umorem mittere certant
  52. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  53. copia nimborum turba maiore coacta
  54. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  55. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  56. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  57. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  58. cera super calido tabescens multa liquescat.
  59. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  60. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  61. at retinere diu pluviae longumque morari
  62. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  63. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  64. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  65. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  66. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  67. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  68. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  69. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  70. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  71. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  72. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  73. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  74. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  75. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  76. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  77. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  78. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  79. supter item ut supera ventosis undique plenam
  80. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  81. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  82. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  83. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  84. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  85. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  86. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  87. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  88. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  89. concussu late disserpunt inde tremores.
  90. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  91. tecta viam propter non magno pondere tota,
  92. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  93. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  94. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  95. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  96. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  97. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  98. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  99. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  100. collectus parte ex una procumbit et urget
  101. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  102. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  103. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  104. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  105. inclinata minent in eandem prodita partem
  106. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  107. et metuunt magni naturam credere mundi
  108. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  109. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  110. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  111. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  112. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  113. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  114. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  115. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  116. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  117. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  118. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  119. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  120. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  121. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  122. in loca se cava terrai coniecit ibique
  123. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  124. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  125. exagitata foras erumpitur et simul altam
  126. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  127. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  128. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  129. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  130. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  131. motibus in terris et multae per mare pessum
  132. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  133. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  134. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  135. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  136. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  137. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  138. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  139. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  140. terrai ne dissoluat natura repente,
  141. neu distracta suum late dispandat hiatum
  142. idque suis confusa velit complere ruinis.
  143. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  144. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  145. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  146. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  147. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  148. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  149. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  150. ---
  151. Principio mare mirantur non reddere maius
  152. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  153. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  154. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  155. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  156. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  157. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  158. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  159. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  160. quippe videmus enim vestis umore madentis
  161. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  162. at pelage multa et late substrata videmus.
  163. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  164. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  165. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  166. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  167. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  168. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  169. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  170. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  171. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  172. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  173. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  174. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  175. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  176. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  177. in terras itidem manare ex aequore salso;
  178. percolatur enim virus retroque remanat
  179. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  180. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  181. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  182. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  183. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  184. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  185. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  186. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  187. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  188. cernentes pavida complebant pectora cura,
  189. quid moliretur rerum natura novarum.
  190. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  191. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  192. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  193. et videas caelum summai totius unum
  194. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  195. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  196. quod bene propositum si plane contueare
  197. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  198. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  199. accepit calido febrim fervore coortam
  200. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  201. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  202. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  203. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  204. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  205. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  206. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  207. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  208. sic igitur toti caelo terraeque putandumst