De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  2. adeo tetra nimborum nocte coorta
  3. inpendent atrae formidinis ora superne,
  4. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  5. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  6. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  7. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  8. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  9. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  10. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  11. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  12. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  13. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  14. multa forent multis exempto nubila sole;
  15. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  16. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  17. si non extructis foret alte nubibus aether.
  18. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  19. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  20. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  21. semina habere cavas nubes et multa necessest
  22. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  23. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  24. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  25. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  26. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  27. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  28. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  29. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  30. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  31. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  32. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  33. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  34. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  35. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  36. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  37. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  38. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  39. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  40. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  41. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  42. tantus discidio nubis ventique procella
  43. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  44. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  45. incidit in validam maturo culmine nubem;
  46. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  47. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  48. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  49. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  50. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  51. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  52. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  53. atque alia ex ipso conradens portat
  54. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  55. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  56. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  57. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  58. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  59. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  60. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  61. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  62. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  63. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  64. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  65. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  66. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  67. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  68. nec temere omnino plane vis frigida venti
  69. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  70. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  71. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  72. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  73. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  74. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  75. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  76. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  77. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  78. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  79. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  80. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  81. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  82. non igitur multis offensibus in remorando
  83. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  84. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  85. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  86. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  87. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  88. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  89. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  90. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  91. et validas auget viris et roborat ictum;
  92. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  93. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  94. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  95. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  96. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  97. incolumisque venit per res atque integra transit
  98. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  99. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  100. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  101. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  102. conferve facit, e parvis quia facta minute
  103. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  104. quae facile insinuantur et insinuata repente
  105. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  106. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  107. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  108. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  109. frigore enim desunt ignes ventique calore
  110. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  111. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  112. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  113. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  114. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  115. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  116. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  117. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  118. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  119. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  120. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  121. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  122. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  123. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  124. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  125. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  126. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  127. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  128. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  129. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  130. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  131. indicia occultae divum perquirere mentis,
  132. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  133. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  134. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  135. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  136. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  137. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  138. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  139. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  140. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  141. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  142. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  143. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  144. turbine caelesti subito correptus et igni?
  145. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  146. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  147. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  148. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  149. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  150. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  151. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  152. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  153. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  154. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  155. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  156. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  157. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  158. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  159. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  160. et simul in multas partis qui credere possis
  161. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  162. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  163. at saepest numero factum fierique necessest,
  164. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  165. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  166. postremo cur sancta deum delubra suasque
  167. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  168. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  169. demit imaginibus violento volnere honorem?
  170. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  171. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  172. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  173. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  174. in mare qua missi veniant ratione superne.
  175. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  176. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  177. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  178. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  179. navigia in summum veniant vexata periclum.
  180. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  181. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  182. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  183. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  184. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  185. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  186. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  187. versabundus enim turbo descendit et illam
  188. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  189. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  190. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  191. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  192. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  193. vertex conradens ex semina nubis
  194. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  195. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  196. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  197. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  198. officere in terris, apparet crebrius idem
  199. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  200. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  201. hoc super in caeli spatio coiere repente
  202. asperiora, modis quae possint indupedita
  203. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  204. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  205. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  206. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  207. usque adeo donec tempestas saeva coortast.