De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hoc super in caeli spatio coiere repente
  2. asperiora, modis quae possint indupedita
  3. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  4. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  5. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  6. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  7. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  8. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  9. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  10. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  11. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  12. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  13. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  14. hic demum fit uti turba maiore coorta
  15. et condensa queant apparere et simul ipso
  16. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  17. nam loca declarat sursum ventosa patere
  18. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  19. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  20. corpora naturam declarant litore vestis
  21. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  22. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  23. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  24. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  25. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  26. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  27. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  28. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  29. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  30. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  31. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  32. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  33. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  34. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  35. esse infinitam docui, quantaque volarent
  36. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  37. immemorabile per spatium transire solerent.
  38. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  39. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  40. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  41. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  42. et quasi per magni circum spiracula mundi
  43. exitus introitusque elementis redditus extat.
  44. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  45. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  46. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  47. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  48. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  49. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  50. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  51. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  52. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  53. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  54. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  55. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  56. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  57. multa modis multis convenere undique adaucta,
  58. confertae nubes umorem mittere certant
  59. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  60. copia nimborum turba maiore coacta
  61. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  62. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  63. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  64. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  65. cera super calido tabescens multa liquescat.
  66. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  67. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  68. at retinere diu pluviae longumque morari
  69. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  70. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  71. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  72. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  73. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  74. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  75. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  76. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  77. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  78. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  79. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  80. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  81. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  82. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  83. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  84. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  85. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  86. supter item ut supera ventosis undique plenam
  87. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  88. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  89. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  90. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  91. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  92. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  93. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  94. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  95. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  96. concussu late disserpunt inde tremores.
  97. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  98. tecta viam propter non magno pondere tota,
  99. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  100. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  101. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  102. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  103. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  104. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  105. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  106. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  107. collectus parte ex una procumbit et urget
  108. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  109. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  110. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  111. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  112. inclinata minent in eandem prodita partem
  113. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  114. et metuunt magni naturam credere mundi
  115. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  116. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  117. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  118. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  119. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  120. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  121. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  122. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  123. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  124. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  125. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  126. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  127. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  128. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  129. in loca se cava terrai coniecit ibique
  130. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  131. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  132. exagitata foras erumpitur et simul altam
  133. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  134. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  135. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  136. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  137. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  138. motibus in terris et multae per mare pessum
  139. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  140. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  141. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  142. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  143. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  144. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  145. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  146. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  147. terrai ne dissoluat natura repente,
  148. neu distracta suum late dispandat hiatum
  149. idque suis confusa velit complere ruinis.
  150. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  151. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  152. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  153. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  154. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  155. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  156. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  157. ---
  158. Principio mare mirantur non reddere maius
  159. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  160. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  161. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  162. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  163. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  164. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  165. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  166. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  167. quippe videmus enim vestis umore madentis
  168. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  169. at pelage multa et late substrata videmus.
  170. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  171. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  172. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  173. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  174. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  175. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  176. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  177. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  178. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  179. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  180. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  181. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  182. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  183. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  184. in terras itidem manare ex aequore salso;
  185. percolatur enim virus retroque remanat
  186. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  187. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  188. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  189. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  190. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  191. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  192. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  193. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  194. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  195. cernentes pavida complebant pectora cura,
  196. quid moliretur rerum natura novarum.
  197. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  198. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  199. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  200. et videas caelum summai totius unum
  201. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  202. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  203. quod bene propositum si plane contueare
  204. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  205. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  206. accepit calido febrim fervore coortam
  207. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  208. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  209. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  210. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  211. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  212. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  213. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  214. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  215. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  216. ex infinito satis omnia suppeditare,
  217. unde repente queat tellus concussa moveri
  218. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  219. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  220. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  221. et tempestates pluviae graviore coortu
  222. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  223. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  224. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  225. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  226. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  227. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  228. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  229. nil sint ad summam summai totius omnem.
  230. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  231. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  232. expediam. primum totius subcava montis
  233. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  234. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  235. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  236. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  237. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  238. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  239. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  240. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  241. differt et crassa volvit caligine fumum
  242. extruditque simul mirando pondere saxa;
  243. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  244. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  245. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  246. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  247. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  248. ---
  249. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  250. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  251. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  252. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  253. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  254. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  255. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  256. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  257. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  258. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  259. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  260. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  261. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  262. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  263. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  264. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  265. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  266. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  267. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  268. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  269. cogentes sursus replent coguntque manere.
  270. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  271. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  272. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  273. inter nigra virum percocto saecla colore
  274. exoriens penitus media ab regione diei.
  275. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  276. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  277. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  278. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  279. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  280. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  281. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  282. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  283. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  284. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  285. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  286. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  287. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  288. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  289. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  290. expediam, quali natura praedita constent.
  291. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  292. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  293. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  294. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  295. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  296. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  297. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  298. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  299. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  300. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  301. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  302. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  303. cornices, non cum fumant altaria donis;
  304. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  305. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  306. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  307. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  308. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  309. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  310. manibus ut si sint divis mactata repente.
  311. omnia quae naturali ratione geruntur,
  312. et quibus e fiant causis apparet origo;
  313. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  314. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  315. ducere forte deos manis inferne reamur,
  316. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  317. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  318. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  319. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  320. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  321. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  322. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  323. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  324. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  325. res ad vitai rationem ostendimus ante
  326. propter dissimilem naturam dissimilisque
  327. texturas inter sese primasque figuras.
  328. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  329. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  330. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  331. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  332. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  333. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  334. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  335. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  336. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  337. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  338. floris odore hominem taetro consueta necare.
  339. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  340. multa modis multis multarum semina rerum
  341. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  342. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  343. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  344. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  345. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  346. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  347. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  348. multaque praeterea languentia membra per artus
  349. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  350. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  351. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  352. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  353. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  354. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  355. at cum membra domans percepit fervida febris,
  356. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  357. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  358. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  359. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  360. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  361. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  362. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  363. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  364. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  365. quam soleant et quam vitai copia desit,
  366. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  367. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  368. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  369. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  370. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  371. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  372. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  373. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  374. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  375. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  376. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  377. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  378. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  379. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  380. propterea quod magna mali fit copia circum.
  381. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  382. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  383. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  384. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  385. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  386. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  387. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  388. scilicet in terram delabi pondere cogit
  389. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  390. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  391. ---
  392. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  393. arescit quia terra calore et semina si qua
  394. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  395. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  396. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  397. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  398. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  399. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  400. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  401. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  402. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  403. sole putant subter terras fervescere partim,
  404. nox ubi terribili terras caligine texit.
  405. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  406. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  407. non quierit calidum supera de reddere parte,
  408. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  409. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  410. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  411. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  412. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  413. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  414. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  415. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  416. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  417. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  418. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  419. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  420. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  421. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  422. et rare fecit calido miscente vapore,
  423. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  424. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  425. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  426. praeterea solis radiis iactatur aquai
  427. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  428. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  429. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  430. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  431. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  432. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  433. taedaque consimili ratione accensa per undas
  434. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  435. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  436. semina de terraque necessest funditus ipsa
  437. ignis corpora per totum consurgere fontem
  438. et simul exspirare foras exireque in auras,
  439. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  440. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  441. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  442. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  443. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  444. et multis aliis praebet regionibus aequor
  445. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  446. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  447. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  448. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  449. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  450. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  451. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  452. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  453. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  454. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  455. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  456. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  457. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  458. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  459. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  460. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  461. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  462. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  463. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  464. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  465. ordine demisso levibus iactarier auris,
  466. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  467. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  468. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  469. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  470. ipsius rei rationem reddere possis,
  471. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  472. quo magis attentas auris animumque reposco.
  473. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  474. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  475. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  476. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  477. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  478. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  479. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  480. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  481. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  482. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  483. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  484. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  485. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  486. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  487. cernere odorari licet et sentire sonare.
  488. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  489. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  490. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  491. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  492. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  493. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  494. principio fit ut in speluncis saxa superna
  495. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  496. manat item nobis e toto corpore sudor,
  497. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  498. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  499. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  500. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  501. sentimus, sentimus item transire per aurum
  502. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  503. denique per dissaepta domorum saxea voces
  504. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  505. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  506. denique qua circum caeli lorica ,
  507. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  508. et tempestate in terra caeloque coorta
  509. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  510. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  511. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  512. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  513. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  514. principio terram sol excoquit et facit are,
  515. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  516. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  517. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  518. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  519. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  520. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  521. at coria et carnem mollit durata calore.
  522. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  523. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  524. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  525. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  526. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  527. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  528. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  529. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  530. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  531. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  532. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  533. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  534. dissimili inter se natura praedita debent
  535. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  536. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  537. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  538. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  539. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  540. scilicet id fieri cogit natura viarum
  541. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  542. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  543. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  544. argentoque foras aliud vitroque meare;
  545. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  546. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  547. scilicet id fieri cogit natura viarum
  548. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  549. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  550. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  551. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  552. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  553. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  554. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  555. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  556. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  557. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  558. in medio locus, extemplo primordia ferri
  559. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  560. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  561. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  562. indupedita suis arte conexa cohaeret
  563. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  564. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  565. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  566. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  567. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  568. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  569. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  570. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  571. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  572. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  573. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  574. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  575. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  576. quod, simul a fronte est anelli rarior
  577. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  578. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  579. a tergo quasi provehat atque propellat.
  580. semper enim circum positus res verberat ;
  581. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  582. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  583. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  584. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  585. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  586. denique res omnes debent in corpore habere
  587. , quandoquidem raro sunt corpore et
  588. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  589. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  590. sollicito motu semper iactatur eoque
  591. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  592. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  593. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  594. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  595. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  596. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  597. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  598. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  599. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  600. aere interposito discordia tanta creatur
  601. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  602. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  603. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  604. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  605. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  606. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  607. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  608. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  609. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  610. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  611. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  612. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  613. lignea materies in quo genere esse videtur.
  614. interutrasque igitur ferri natura locata
  615. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  616. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  617. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  618. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  619. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  620. saxa vides primum sola colescere calce.
  621. glutine materies taurino iungitur una,
  622. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  623. quam laxare queant compages taurea vincla.
  624. vitigeni latices aquai fontibus audent
  625. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  626. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  627. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  628. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  629. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  630. denique res auro non aurum copulat una,
  631. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  632. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  633. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  634. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  635. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  636. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  637. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  638. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  639. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  640. inter se quaedam possint coplata teneri;
  641. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  642. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  643. mortiferam possit cladem conflare coorta
  644. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  645. expediam, primum multarum semina rerum
  646. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  647. et contra quae sint morbo mortique necessest
  648. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  649. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  650. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  651. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  652. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  653. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  654. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  655. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  656. temptari procul a patria qui cumque domoque
  657. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  658. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  659. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  660. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  661. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  662. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  663. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  664. tum color et facies hominum distare videntur
  665. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  666. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  667. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  668. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  669. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  670. partibus ac membris; varius concinnat id .
  671. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  672. commovet atque inimicus serpere coepit,
  673. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  674. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  675. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  676. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  677. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  678. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  679. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  680. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  681. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  682. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  683. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  684. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  685. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  686. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  687. an caelum nobis ultro natura corumptum
  688. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  689. quod nos adventu possit temptare recenti.
  690. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  691. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  692. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  693. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  694. permensus multum camposque natantis,
  695. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  696. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  697. principio caput incensum fervore gerebant
  698. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  699. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  700. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  701. atque animi interpres manabat lingua cruore
  702. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  703. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  704. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  705. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  706. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  707. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  708. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  709. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  710. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  711. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  712. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  713. corripere adsidue nervos et membra coactans
  714. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  715. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  716. corporis in summo summam fervescere partem,
  717. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  718. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  719. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  720. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  721. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  722. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  723. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  724. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  725. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  726. multi praecipites nymphis putealibus alte
  727. inciderunt ipso venientes ore patente:
  728. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  729. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  730. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  731. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  732. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  733. lumina versarent oculorum expertia somno.
  734. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  735. perturbata animi mens in maerore metuque,
  736. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  737. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  738. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  739. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  740. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  741. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  742. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  743. a pedibusque minutatim succedere frigus
  744. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  745. conpressae nares, nasi primoris acumen
  746. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  747. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  748. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  749. octavoque fere candenti lumine solis
  750. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  751. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  752. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  753. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  754. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  755. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  756. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  757. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  758. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  759. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  760. et graviter partim metuentes limina leti
  761. vivebant ferro privati parte virili,
  762. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  763. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  764. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  765. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  766. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  767. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  768. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  769. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  770. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  771. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  772. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  773. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  774. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  775. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  776. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  777. incomitata rapi certabant funera vasta
  778. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  779. nam quod ali dederat vitalis auras
  780. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  781. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  782. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  783. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  784. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  785. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  786. funera respectans animam amittebat ibidem.
  787. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  788. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  789. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  790. idque vel in primis cumulabat funere funus
  791. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  792. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  793. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  794. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  795. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  796. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  797. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  798. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  799. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  800. et robustus item curvi moderator aratri
  801. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  802. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  803. exanimis pueris super exanimata parentum
  804. corpora non numquam posses retroque videre
  805. matribus et patribus natos super edere vitam.
  806. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  807. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  808. copia conveniens ex omni morbida parte.
  809. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  810. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  811. multa siti prostrata viam per proque voluta