De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  2. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  3. multaque per populi passim loca prompta viasque
  4. languida semanimo cum corpore membra videres
  5. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  6. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  7. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  8. omnia denique sancta deum delubra replerat
  9. corporibus mors exanimis onerataque passim
  10. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  11. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  12. nec iam religio divom nec numina magni
  13. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  14. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  15. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  16. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  17. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  18. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  19. namque suos consanguineos aliena rogorum
  20. insuper extructa ingenti clamore locabant
  21. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  22. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  23. inque aliis alium populum sepelire suorum
  24. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  25. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  26. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  27. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.