De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vertex conradens ex semina nubis
  2. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  3. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  4. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  5. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  6. officere in terris, apparet crebrius idem
  7. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  8. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  9. hoc super in caeli spatio coiere repente
  10. asperiora, modis quae possint indupedita
  11. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  12. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  13. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  14. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  15. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  16. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  17. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  18. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  19. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  20. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  21. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  22. hic demum fit uti turba maiore coorta
  23. et condensa queant apparere et simul ipso
  24. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  25. nam loca declarat sursum ventosa patere
  26. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  27. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  28. corpora naturam declarant litore vestis
  29. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  30. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  31. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  32. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  33. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  34. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  35. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  36. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  37. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  38. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  39. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  40. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  41. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  42. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  43. esse infinitam docui, quantaque volarent
  44. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  45. immemorabile per spatium transire solerent.
  46. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  47. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  48. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  49. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  50. et quasi per magni circum spiracula mundi
  51. exitus introitusque elementis redditus extat.
  52. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  53. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  54. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  55. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  56. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  57. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  58. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  59. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  60. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  61. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  62. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  63. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  64. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  65. multa modis multis convenere undique adaucta,
  66. confertae nubes umorem mittere certant
  67. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  68. copia nimborum turba maiore coacta
  69. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  70. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  71. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  72. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  73. cera super calido tabescens multa liquescat.
  74. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  75. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  76. at retinere diu pluviae longumque morari
  77. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  78. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  79. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  80. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  81. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  82. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  83. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  84. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  85. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  86. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  87. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  88. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  89. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  90. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  91. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  92. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  93. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  94. supter item ut supera ventosis undique plenam
  95. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  96. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  97. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  98. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  99. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  100. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  101. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  102. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  103. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  104. concussu late disserpunt inde tremores.
  105. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  106. tecta viam propter non magno pondere tota,
  107. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  108. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  109. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  110. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  111. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  112. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  113. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  114. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  115. collectus parte ex una procumbit et urget
  116. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  117. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  118. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  119. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  120. inclinata minent in eandem prodita partem
  121. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  122. et metuunt magni naturam credere mundi
  123. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  124. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  125. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  126. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  127. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  128. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  129. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  130. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  131. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  132. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  133. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  134. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  135. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  136. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  137. in loca se cava terrai coniecit ibique
  138. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  139. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  140. exagitata foras erumpitur et simul altam
  141. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  142. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  143. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  144. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  145. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  146. motibus in terris et multae per mare pessum
  147. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  148. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  149. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  150. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  151. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  152. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  153. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  154. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  155. terrai ne dissoluat natura repente,
  156. neu distracta suum late dispandat hiatum
  157. idque suis confusa velit complere ruinis.
  158. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  159. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  160. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  161. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  162. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  163. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  164. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  165. ---
  166. Principio mare mirantur non reddere maius
  167. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  168. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  169. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  170. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  171. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  172. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  173. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  174. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  175. quippe videmus enim vestis umore madentis
  176. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  177. at pelage multa et late substrata videmus.
  178. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  179. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  180. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  181. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  182. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  183. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  184. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  185. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  186. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  187. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  188. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  189. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  190. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  191. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  192. in terras itidem manare ex aequore salso;
  193. percolatur enim virus retroque remanat
  194. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  195. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  196. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  197. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  198. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  199. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  200. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  201. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  202. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  203. cernentes pavida complebant pectora cura,
  204. quid moliretur rerum natura novarum.
  205. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  206. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  207. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  208. et videas caelum summai totius unum
  209. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  210. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  211. quod bene propositum si plane contueare
  212. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  213. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  214. accepit calido febrim fervore coortam
  215. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  216. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  217. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  218. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  219. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  220. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  221. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  222. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  223. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  224. ex infinito satis omnia suppeditare,
  225. unde repente queat tellus concussa moveri
  226. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  227. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  228. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  229. et tempestates pluviae graviore coortu
  230. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  231. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  232. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  233. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  234. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  235. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  236. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  237. nil sint ad summam summai totius omnem.
  238. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  239. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  240. expediam. primum totius subcava montis
  241. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  242. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  243. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  244. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  245. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  246. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  247. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  248. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  249. differt et crassa volvit caligine fumum
  250. extruditque simul mirando pondere saxa;
  251. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  252. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  253. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  254. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  255. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  256. ---
  257. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  258. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  259. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  260. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  261. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  262. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  263. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  264. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  265. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  266. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  267. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  268. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  269. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  270. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  271. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  272. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  273. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  274. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  275. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  276. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  277. cogentes sursus replent coguntque manere.
  278. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  279. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  280. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  281. inter nigra virum percocto saecla colore
  282. exoriens penitus media ab regione diei.
  283. est quoque uti possit magnus congestus harenae